라틴어 문장 검색

est lex illius diu mori.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 10:10)
at tibi Pieriae tenero sub pectore curae et pudor et docti legem sibi dicere mores;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii24)
reliquum est ut quae hic vociferantur, eadem in castris et apud milites agant et exercitus corrumpant ducibusque parere non patiantur, quoniam ea demum Romae libertas est, non senatum, non magistratus, non leges, non mores maiorum, non instituta patrum, non disciplinam vereri militiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 74:1)
ac nescio an mirabilior adversis quam secundis rebus fuerit, quippe qui, cum in hostium terra per annos tredecim, tam procul ab domo, varia fortuna bellum gereret, exercitu non suo civili, sed mixto ex conluvione omnium gentium, quibus non lex, non mos, non lingua communis, alius habitus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 175:1)
varia adhortatio erat in exercitu inter tot homines, quibus non lingua, non mos, non lex, non arma, non vestitus habitusque, non causa militandi eadem esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 443:1)
an, quod a sociis eorum non abstinuerim, iustam querellam habent, cum ipsi pro lege hunc antiquitus morem servent, ut adversus socios ipsi suos publica tantum auctoritate dempta iuventutem suam militare sinant, et contrariae persaepe acies in utraque parte Aetolica auxilia habeant?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 442:1)
Nam longa aetas verba atque mores veteres oblitteravit, quibus verbis moribusque sententia legum conprehensa est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 7:1)
nam cum bis pecunia anquisisset, tertio capitis se anquirere diceret, tribuni plebis appellati conlegae negarunt se in mora esse quo minus, quod ei more maiorum permissum esset, seu legibus seu moribus mallet, anquireret quoad vel capitis vel pecuniae iudicasset privato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 39:2)
Non enim profecto ignoras legum et medellas pro moribus et pro rerum publicarum generibus ac pro utilitatum praesentium rationibus proque vitiorum quibus medendum est fervoribus mutari atque flecti neque uno statu consistere, quin, ut facies caeli et maris, ita rerum atque fortunae tempestatibus varientur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 23:1)
Bardaicus iudex datur haec punire volenti calceus et grandes magna ad subsellia surae legibus antiquis castrorum et more Camilli servato, miles ne vallum litiget extra et procul a signis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI4)
Nec enim locus ullus est praetermissus ab iis, qui ad leges, qui ad mores, qui ad disciplinam rei publicae pertineret, ut otium suum ad nostrum negotium contulisse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 201:2)
tu urbis peperisti, tu dissipatos homines in societatem vitae convocasti, tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tum litterarum et vocum communione iunxisti, tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 5:5)
praeterea, cum quis rationem mortis in senatu reddit, ubi una quaestio est iuris, an is demum prohibendus sit, qui mori vult ut se legum actionibus subtrahat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 203:1)
neque moris causa tantum aut legis, sed quanta si hostis ad portas esset et servabant vigilias et circumibant cura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 118:2)
alii mores pro legibus, ut moresque viris et moenia ponet et veterisque dei se more tenentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3165)

SEARCH

MENU NAVIGATION