라틴어 문장 검색

In quo consilio ad extremum usque perstitit, quod multarum ei seditionum et turbarum telam quandam texuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 6:3)
Quod vero maxime probabile est (si quis ex actis praecedentibus et subsequentibus rem recte aestimet) huc redit, ut personae quae telam illam ordiretur et texeret statuenda sit regina vidua, foemina negotiatrix et pragmatica, quaeque civilibus rebus tractandis insueta erat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:8)
rationales, aranearum more, telas ex se conficiunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 228:3)
Videmus certe in acupictis melius placere cum imagines coloris lucidioris sunt, stamen autem telae coloris magis opaci, quam cum stamen ipsum spendidius est, imagines autem tenebrosiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:13)
Etenim hoc mucronem invidiae acuit, atque insuper illis temporibus spiritus personae invisae prodeunt maxime in exteriora, unde ictui occurrunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 1:8)
Insuper occisorum in gladiorum mucronibus capita hominum ordinata ad oppidum conversa.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:3)
Quorum mediam orationem interrumpunt subito undique tela immissa;
(카이사르, 내란기, 3권 19:9)
Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas venas in alis vel poplitibus mucro desedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장26)
Si id dubium est, et ex acuto tela plaga est, ea transversa comidior est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장247)
nam contra mucronem caro inciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장6)
et in maiore membro, si medium mucro transit, facilius sanescit quod pervium est, quia utrimque medicamento fovetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장10)
Sed inde aperta via, caro diduci debet ferramento ad similitudinem facto Graecae litterae . . deinde, ubi apparuit, si mucroni harundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera adprehendi et extrahi possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장22)
si iam illa decidit solumque intus ferrum est, mucro vel digitis adprehendi vel forfice atque ita educi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장23)
deinde ubi ad imum mucronem ventum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장35)
Cum in cavo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION