라틴어 문장 검색

Multa viri nequiquam inter se volnera iactant, multa cavo lateri ingeminant, et pectore vastos dant sonitus, erratque auris et tempora circum crebra manus, duro crepitant sub volnere malae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:7)
quam multa grandine nimbi culminibus crepitant, sic densis ictibus heros creber utraque manu pulsat versatque Dareta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:18)
Quale solet silvis brumali frigore viscum fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, et croceo fetu teretis circumdare truncos, talis erat species auri frondentis opaca ilice, sic leni crepitabat brattea vento.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:11)
Ecce autem, primi sub lumina solis et ortus, sub pedibus mugire solum, et iuga coepta moveri silvarum, visaeque canes ululare per umbram, adventante dea.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:10)
" Praeterea, castis adolet dum altaria taedis et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo, visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem, [atque omnem ornatum flamma crepitante cremari] regalisque accensa comas, accensa coronam insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo involvi ac totis Volcanum spargere tectis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:12)
Interea, cum iam stabulis saturata moveret Amphytrioniades armenta abitumque pararet, discessu mugire boves atque omne querelis impleri nemus et colles clamore relinqui.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:14)
reddidit una boum vocem vastoque sub antro mugiit et Caci spem custodita fefellit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:15)
" Talibus inter se dictis ad tecta subibant pauperis Euandri passimque armenta videbant Romanoque foro et lautis mugire Carinis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:12)
Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:2)
ceu saxa morantur cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 11:2)
Saepe etiam sterilis incendere profuit agros atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:7)
tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:11)
necdum etiam audierant inflari classica, necdum inpositos duris crepitare incudibus enses.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 24:8)
te greges centum Siculaeque circum mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum apta quadrigis equa, te bis Afro murice tinctae vestiunt lanae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 1610)
non est meum, si mugiat Africis malus procellis, ad miseras preces decurrere et votis pacisci ne Cypriae Tyriaeque merces addant avaro divitias mari:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2917)

SEARCH

MENU NAVIGATION