라틴어 문장 검색

ut flos in saeptis secretus nascitur hortis, ignotus pecori, nullo convulsus aratro, quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber, multi illum pueri, multae optavere puellae;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , youths39)
cui etsi animadversio temporalis divinitus est indulta, tamen, ut eius bonitatem redoleat a quo velut a puncto biffurcatur Petri Cesarisque potestas, voluptuose familiam suam corrigit, sed ei voluptuosius miseretur.
(단테 알리기에리, Epistolae 29:7)
1. Postquam venati saltus et pascua sumus Ytalie, nec pantheram quam sequimur adinvenimus, ut ipsam reperire possimus rationabilius investigemus de illa ut, solerti studio, redolentem ubique et necubi apparentem nostris penitus irretiamus tenticulis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 152:1)
inter que nunc potest illud discerni vulgare quod superius venabamur, quod in qualibet redolet civitate nec cubat in ulla.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 155:2)
et simplicissima quantitas, quod est unum, in impari numero redolet magis quam in pari;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 156:2)
et simplicissimus color, qui albus est, magis in citrino quam in viride redolet.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 156:3)
iras, autem, animosque duas inter gentes haudquaquam mulserat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.31)
Ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem,cum recte tractent alii, laudare maligne,ille per extentum funem mihi posse uidetur ire poeta meum qui pectus inaniter angit,inritat, mulcet, falsis terroribus implet,ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
(호라티우스의 두번째 편지, 193)
Redolebat aliquid neglegentiae et divitiarum fasciis conligata in saeculi iacebat sepulchro, sed confremuit Iesus et conturbatus in spiritu clamavit dicens:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:3)
alterum gloriam redolet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:3)
Numquam vinum redoleas, ne audias illud philosophi:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:5)
Montani quoque venter adest abdomine tardus, et matutino sudans Crispinus amomo quantum vix redolent duo funera, saevior illo Pompeius tenui iugulos aperire susurro, et qui vulturibus servabat viscera Dacis Fuscus marmorea meditatus proelia villa, et cum mortifero prudens Veiento Catullo, qui numquam visae flagrabat amore puellae, grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, caecus adulator, dirusque a ponte satelles dignus Aricinos qui mendicaret ad axes blandaque devexae iactaret basia raedae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV47)
omnis enim, sensus quae mulcet cumque, haut sine principiali aliquo levore creatast;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:8)
hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum laetitiae mulcent:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:3)
Sed ne forte putes ea demum sola vagari, quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt, sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer, quae multis formata modis sublime feruntur, ut nubes facile inter dum concrescere in alto cernimus et mundi speciem violare serenam aëra mulcentes motu;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 5:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION