라틴어 문장 검색

servulos autem dicere eum et agripetas eiectos a Buthrotiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 29 6:4)
modo uno tempore tot viri clarissimi interierunt, de imperio populi Romani tanta deminutio facta est, omnes provinciae conquassatae sunt in unius mulierculae animula si iactura facta est, tanto opere commoveris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 6:9)
- quid enim ego de muliercula Scantia, quid de adulescente P. Aponio dicam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 4:1)
frequens enim consessus theatri, in quo sunt mulierculae et pueri, movetur audiens tam grande carmen:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 36:1)
leviculus sane noster Demosthenes, qui illo susurro delectari se dicebat aquam ferentis mulierculae, ut mos in Graecia est, insusurrantisque alteri:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 103:2)
cuius caecitatem cum mulierculae lamentarentur, quid agitis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 112:3)
Nec diu moratus rusticus quidam familiaris oculis meis cum muliercula comite propius accessit ac diligentius considerare pallium coepit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 12:3)
Tres enim erant mulierculae, si quid vellent conari, infirmissimae, scilicet contra nos, quibus si nihil aliud, virilis sexus esset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 19:5)
si vixerit, habebis ad latus servulum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:12)
Non recessit tamen miles, sed eadem exhortatione temptavit dare mulierculae cibum, done ancilla vini certe ab eo odore corrupta primum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam manum, deinde refecta potione et cibo expugnare dominae pertinaciam coepit et 'Quid proderit' inquit 'hoc tibi, si soluta inedia fueris, si te vivam sepelieris, si antequam fata poscant, indemnatum spiritum effuderis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:12)
tu desiderium meum, tu voluptas mea, nunquam finies hunc ignem, nisi sanguine exstinxeris . . . Unus ex noviciis servulis subito accurrit et mihi dominum iratissimum esse affirmavit, quod biduo iam officio defuissem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 139:7)
Splendebat hilare poculis convivium, Magno apparatu laeta resonabat domus, Repente duo cum iuvenes sparsi pulvere, Sudore multo diffluentes corpora, Humanam supra formam, cuidam servulo Mandant ut ad se provocet Simonidem;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.13)
"quem servulorum non rear vilissimum, nudus plateas si per omnes cursitans pulset puellas verbere ictas ludicro?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.159)
"absit ministros vilis ut muliercula nostros fatiget:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1291)
Storax--Non rediit> hac nocte a coena Aeschinus, Neque servulorum quisquam qui adversum ierant.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 12)

SEARCH

MENU NAVIGATION