라틴어 문장 검색

recurramus animo ad illam primam digestionem quae in ventre conficitur, et invenietur quid impedimenti ex multiformi nascatur alimoniae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 26:2)
et hoc saepe enim eructando sentimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 27:4)
siquidem nec hoc sensum eructantis evadit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 28:2)
hic quoque multiformis alimonia deprehenditur causa morborum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 30:2)
eructans 'ructo ructas' tantum facit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5761)
eructans Cicero eructant sermonibus suis caedem bonorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6322)
cocyto eructat harenam in Cocytum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2971)
"quidve animantium loquar adversus sese tutelam multiformem?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:28)
"Zenon et Chrysippus et Cleanthes sunt et ipsi multiformes, sed ad unitatem providentiae omnes revolvuntur, Cleanthes enim mentem modo naturae atque1 animum, modo aethera, plerumque rationem deum disserit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:26)
"Scyllam multiplicem, Chimaeram multiformem et Hydram felicibus vulneribus renascentem et Centauros equos suis hominibus inplexos, et quicquid famae licet fingere, illis erat libenter audire."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:4)
ex his autem ortae variae sunt et quasi multiformes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 33:5)
qui mihi accubantes in conviviis conplexi mulieres inpudicas vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:9)
ab his gestatio in modum circi, quae buxum multiformem humilesque et retentas manu arbusculas circumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:2)
imitata multiformes facies sibi ipsa fingit, per quas repente currens tenui fruatur actu.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum7)
morborum medicina latex, quem spiritus horis eructat variis fusum ratione latenti;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Piscina Siloa1)

SEARCH

MENU NAVIGATION