라틴어 문장 검색

- De direptione castrorum et diversitate vinculorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 111:2)
Neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:16)
De multiplici utilitate amicorum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 56:1)
Munitio multiplex est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 202:1)
Est autem haec forma non forma dans esse, sed potius forma cuiusdam universalis ordinis esse et vitae, simplex in essentia, multiplex in virtute;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:3)
Fluit enim a multis stellis et sitibus et imaginibus et radiationibus et coniunctionibus et praeventionibus et multiplicibus angulis, qui describuntur ex intersecationibus radiorum caelestium corporum et productione radiorum super centrum, in quo solo, sicut dicit Ptolemaeus, omnes virtutes eorum quae sunt in caelesti circulo, congregantur et adunantur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:5)
Et ideo istae qualitates, per contrarietatem inventam in materia et diversitatem dispositionum materiae saepe excludunt effectus motus caelestis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 10:7)
Dicendum, quod fatum mutatur multiplici de causa, sicut superius diximus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 9:1)
Item mortificatio, quae mortis quaedam imitatio est, explicatur, atque a multiplici utilitate similiter commendatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 1:2)
Jam temperatio pro diversitate naturae est hominum singulorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:27)
Victus universis caro fe ina est, lactisque abundans copia qua sustentantur, et herbae multiplices, et siquae alites capi per aucupium possint, et plerosque nos vidimus frumenti usum et vini penitus ignorantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 6:1)
Is in Britanniam missus, ut militares quosdam perduceret, ausos conspirasse Magnentio, cum reniti non possent, iussa licentius supergressus, fluminis modo fortunis complurium sese repentinus infudit, et ferebatur per strages multiplices ac ruinas, vinculis membra ingenuorum affligens, et quosdam obterens manicis, crimina scilicet multa consarcinando, a veritate longe discreta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 6:2)
deinde aetatem ingressus adultam, post multiplices bellorum aerumnas, Alpes transcendit et fretum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 4:2)
Nunc vero inanes flatus quorundam, vile esse quicquid extra urbis pomerium nascitur aestimant praeter orbos et caelibes, nec credi potest qua obsequiorum diversitate coluntur homines sine liberis Romae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 22:1)
In his tractibus navigerum nusquam visitur flumen, et in locis plurimis aquae suapte natura calentes emergunt, ad usus aptae multiplicium medellarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION