라틴어 문장 검색

Neque definitiones aut explicationes, quibus homines docti se munire et vindicare in nonnullis consueverunt, rem ullo modo restituunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 88:5)
causarum vero explicatio tollit miraculum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:18)
Illud enim de omnibus mundanis bonis dici potest, ingenio, fortitudine, viribus, forma, divitiis, luce ipsa, et reliquis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 328:3)
in doctrinis tamen, illa ipsa lex, ejusque inquisitio et inventio atque explicatio, pro fundamento est tam ad sciendum, quam ad operandum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:11)
De libris manu scriptis, quibus usus sum, notarum explicationes singulis operibus addidi.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:1)
Haec enim cunctus prior est, non modo quod hance ille huius mundanae molis conditor deus primam suae habuit ratiocinationis exemplar et ad hance cuncta constituit, quaecunque fabricante ratione per numeros adsignati ordinis invenere concordiam, sed hoc quoque prior artihmetica declaratur, quod, qaecunque natura priora sunt, his sublatis simul posteriora tolluntur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:21)
— Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per se regit omnia quem bonum esse consensimus, et hic est ueluti quidam clauus atque gubernaculum quo mundana machina stabilis atque incorrupta seruatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:12)
Prouidentia namque cuncta pariter quamuis diuersa quamuis infinita complectitur, fatum uero singula digerit in motum locis, formis ac temporibus distributa, ut haec temporalis ordinis explicatio in diuinae mentis adunata prospectum prouidentia sit, eadem uero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum uocetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:7)
nunquid timor ille perniciosus, humanus videlicet atque mundanus, abesse poterit, superbissimi vestri sanguinis vestreque multum lacrimande rapine inevitabili naufragio properante? 12.
(단테 알리기에리, Epistolae 39:2)
2. Si quis vero fatetur contra obiciens quod non oportebat illum loqui, cum solus adhuc homo existeret, et Deus omnia sine verbis archana nostra discernat etiam ante quam nos, - cum illa reverentia dicimus qua uti oportet cum de eterna Voluntate aliquid iudicamus, quod licet Deus sciret, immo presciret (quod idem est quantum ad Deum) absque locutione conceptum primi loquentis, voluit tamen et ipsum loqui, ut in explicatione tante dotis gloriaretur ipse qui gratis dotaverat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 30:1)
nec non threicius longa cum veste sacerdos Orpheus Calliopes musae et Oeagri fluminis filius fuit, qui primus orgia instituit, primus etiam deprehendit harmoniam, id est circulorum mundanorum sonum, quos novem esse novimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6451)
unus ἡλιακο`σ, id est solaris, et alter κοσμικο`σ, id est mundanus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 21812)
verborum etiam explicatio probabatur, id est qua de causa quaeque essent ita nominata, quam ἐτυμολογίαν appellabant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 40:3)
Erat summa gravitas, erat cum gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non scurrilis lepos, Latine loquendi accurata et sine molestia diligens elegantia, in disserendo mira explicatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:4)
Minime id quidem, inquam, alienum, multumque ad ea, quae quaerimus, explicatio tua ista profecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 18:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION