라틴어 문장 검색

ex multa eruditione et plurimis artibus et omnium rerum scientia exundat et exuberat illa admirabilis eloquentia;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 5:2)
omnisque diligentia munditiam, non affluentiam affectabat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 13장 5:2)
munditiarum lautitiarumque studiosissimum multi prodiderunt:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 46장 1:2)
in quibus et ipsis praestabat largiter magistro dicendi usus Apollodoro Pergameno, quem iam grandem natu Apolloniam quoque secum ab urbe iuuenis adhuc eduxerat, deinde eruditione etiam uaria repletus [s]per Arei philosophi filiorumque eius Dionysi et Nicanoris contubernium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 1:2)
Ex disciplinis liberalibus minimum eruditioni, eloquentiae plurimum attendit, quantumuis facundus et promptus, utique si perorandum in aliquem esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 53장 1:1)
fuisse enim et modicae staturae et male pedatus scambusque traditur, munditiarum uero paene muliebrium, uulso corpore, galericulo capiti propter raritatem capillorum adaptato et adnexo, ut nemo dinosceret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 12장 1:2)
Nec affectatae sordes nec exquisitae munditiae conveniunt Christianis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:7)
Tibi placet lavare cotidie, alius has munditias sordes putat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 5:1)
Cultus ipse provinciae morem sequens nec munditiis nec sordibus notabilis erat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:8)
atque in hunc modum eruditionis gloriam declinando eruditissimus habebatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:35)
Ludat in eis, ut et lusus eius eruditio sit, et non solum ordinem teneat litterarum, ut memoria nominum in canticum transeat, sed ipse inter se crebro ordo turbetur et mediis ultima, primis media misceantur, ut eas non sonu tantum, sed et visu noverit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:6)
Magister probae aetatis et vitae atque eruditionis est eligendus nec, puto, erubescit doetus vir id facere vel in propinqua vel in nobili virgine, quod Aristoteles fecit in Philippi filio, ut ipse libra-riorum vilitate initia ei traderet litterarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:14)
Sequatur statim et Latina eruditio;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:3)
Magister egregius contemnit viros, fratres despicit et in unius mulierculae secreta eruditione desudat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:37)
Ennius enim, nisi cui videtur inter nostrae aetatis politiores munditias respuendus, noctu concubia dixit his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION