라틴어 문장 검색

in qua cum regnaret Celeus et Cererem, quaerentem filiam, liberalissime suscepisset hospitio, illa pro remuneratione ostendit ei omne genus agriculturae, filium etiam eius Triptolemum recens natum per noctem igne fovit, per diem divino lacte nutrivit, et eum alatis serpentibus superpositum per totum orbem misit ad usum frumentorum hominibus indican- dum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1632)
nihil est enim remuneratione benevolentiae, nihil vicissitudine studiorum officiorumque iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 63:2)
a quo enim expeditior et celerior remuneratio fore videtur, in eum fere est voluntas nostra propensior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 92:4)
Onerabit hoc modestiam nostram, etiamsi stilus ipse pressus demissusque fuerit, propterea quod cogimur cum de munificentia parentum nostrorum tum de nostra disputare.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 5:3)
Ac, ne longius exempla repetamus, quid utilius fuit quam munificentiae rationem etiam stilo prosequi?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 8:1)
Nam cum omnes homines ad custodiam eius natura restrinxerit, nos contra multum ac diu pensitatus amor liberalitatis communibus avaritiae vinculis eximebat, tantoque laudabilior munificentia nostra fore videbatur, quod ad illam non impetu quodam, sed consilio trahebamur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 9:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum divus pater tuus, domine, et oratione pulcherrima et honestissimo exemplo omnes cives ad munificentiam esset cohortatus, petii ab eo, ut statuas principum, quas in longinquis agris per plures successiones traditas mihi quales acceperam custodiebam, permitteret in municipium transferre adiecta sua statua.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81)
Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장2)
Hoc accedebat munificentia animi atque ingeni sollertia, quibus rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia coniunxerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장7)
Qua re barbari et famam Romanorum auaritiae falsam et Sullam ob munificentiam in sese amicum rati.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장6)
Nam, ut ego aestimo, regem armis quam munificentia vince minus flagitiosum est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장10)
" Vicit Aeschines hoc munere Alcibiadis parem divitiis animum et omnem iuvenum opulentorum munificentiam.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 56:3)
Quis est autem tam miser, tam neclectus, quis tam duro fato et in poenam genitus, ut non tantam deorum munificentiam senserit ?
(세네카, 행복론, Liber IV 17:1)
ecclesia nuper exstructa Lugduni est, quae studio papae Patientis summum coepti operis accessit, viri sancti strenui, severi misericordis quique per uberem munificentiam in pauperes humanitatemque non minora bonae conscientiae culmina levet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 2:5)
quia quamquam nos utpote reos gloriae libra non respicit, satis tamen superque gaudebimus, si precatu tuo levare valeamus interioris hominis nostri etsi non integrum ad remunerationem, certe vel cicatricatum pectus ad veniam, memor nostri esse dignare, domine papa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION