라틴어 문장 검색

Agros abiciet moecha ut ornatum gerat;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.26)
Moecha ut sequatur sese quicquid tetigerit.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mercurius et duae mulieres: De eodem alia fabella.7)
Multis enim atque etiam principi dixerat, sola se munuscula dumtaxat natali suo aut Saturnalibus accepisse et plerisque misisse.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 7:5)
Attuli tibi ex patria mea pro munusculo quaestionem altissima ista eruditione dignissimam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 1:1)
Tu modo memineris commendari tibi a me non arbores et terram, quamquam haec quoque, sed munusculum meum, quod esse quam fructuosissimum non illius magis interest quae accepit, quam mea qui dedi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 3 2:1)
Itaque partem oneris tui mihi vindico, et tamquam parens alter puellae nostrae confero quinquaginta milia nummum plus collaturus, nisi a verecundia tua sola mediocritate munusculi impetrari posse confiderem, ne recusares.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 32 2:2)
Nunc minatur porro sese id quod moechis solet;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 459)
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu errantis hederas passim cum baccare tellus mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.13)
"non invisa feres pueris munuscula parvis."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 710)
ne sequerer moechas, concessa cum Venere uti possem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 3:1)
Sed ut more meo cum aliquo munusculo epistulam mittam, verum est, quod apud Athenodorum inveni:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 5:1)
Iam ab initio, si te bene novi, circumspicies, quid haec epistula munusculi attulerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 7:1)
resolvenda est, ut cum sollemni ad te munusculo veniat et aliquam magnificam vocem ferat secum, et occurrit mihi ecce nescio utrum verior an eloquentior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 13:2)
Itaque prudentissimus quisque cum primum induci videt munuscula, a theatro fugit et scit magno parva constare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:4)
Quidam, cum aliquod illis missum est munusculum, subinde aliud intempestive remittunt et nihil se debere testantur ;
(세네카, 행복론, Liber IV 192:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION