라틴어 문장 검색

Haec quoque civitates habet inter oppida quaedam ingentes, Bostram et Gerasam atque Philadelphiam, murorum firmitate cautissimas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 13:2)
Qui tamen a munitione oppidi longius non audebant procedere, in quo sibi prope murum adversarii constituebant.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:10)
circa Perusinum autem murum sacrificans paene interceptus est a manu gladiatorum, quae oppido eruperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 14장 1:4)
Perseus circumvallato oppido aggerem a parte superiore ducere instituit, cuius altitudine muros superaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 219:2)
QUINTUS CLAUDIUS in undevicesimo Annali, cum oppidum a Metello proconsule oppugnari, contra ab oppidanis desuper e muris propugnari describeret, ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 2:1)
A medio fere colle in longitudinem, ut natura montis ferebat, ex grandibus saxis sex pedum murum qui nostrorum impetum tardaret praeduxerant Galli, atque inferiore omni spatio vacuo relicto superiorem partem collis usque ad murum oppidi densissimis castris compleverant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 46장3)
sed Graecum oppidum in mare expositum totum orbem muri minus quadringentos passus patentem habebat, Hispanis retractior a mare trium milium passuum in circuitu murus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 114:1)
Hoc explorato loco Curio castra Vari conspicit muro oppidoque coniuncta ad portam, quae appellatur Belica, admodum munita natura loci, una ex parte ipso oppido Utica, altera [a] theatro, quod est ante oppidum, substructionibus eius operis maximis, aditu ad castra difficili et angusto.
(카이사르, 내란기, 2권 25:1)
captum oppidum ea ruina crediderant Poeni, qua, velut si pariter utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 77:1)
Armorum magna multitudine de muro in fossam, quae erat ante oppidum, iacta, sic ut prope summam muri aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent, et tamen circiter parte tertia, ut postea perspectum est, celata atque in oppido retenta, portis patefactis eo die pace sunt usi.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 32장4)
Praeterea populum sub muris stantes saepe interpellabant ut se illis adiungerent, dicentes regem Richardum illud oppidum Londini aemulum effecturum, si primum in suas partes descendissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:2)
legio XIII oppidum defendere coepit, nostri cum iam depugnarent, turres ex parte et murum occuparunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:4)
Qui cum in oppidum revertissent, relato responso clamore sublato, omni genere telorum misso pugnare pro muro toto coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:11)
Ubi neminem in aequum locum sese demittere, sed toto undique muro circumfundi viderunt, veriti ne omnino spes fugae tolleretur, abiectis armis ultimas oppidi partes continenti impetu petiverunt
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 28장2)
Urbs illa praeclara, quam ait Timaeus Graecarum maxumam, omnium autem esse pulcherrimam, arx visenda, portus usque in sinus oppidi et ad urbis crepidines infusi, viae latae, porticus, templa, muri nihilo magis efficiebant, Dionysio tenente ut esset illa res publica;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 62:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION