라틴어 문장 검색

Tunc igitur a rosis, et quidem necessario, temperavi, et casum praesentem tolerans in asini faciem faena rodebam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:8)
Iamque nos omni sarcina levigatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere, nec me cum asino vel equo meo compascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum;
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:4)
Exin me suum sospitatorem nuncupatum matrona prolixe curitabat, ipsoque nuptiarum die praesepium meum hordeo passim repleri iubet faenumque camelo Bactrinae sufficiens apponi.
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:1)
"Atque ideo vel donemus eum cuipiam, si qui tamen faenum suum perdere non gravatur."
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:9)
nec enim tam stultus eram tamque vere asinus, ut dulcissimis illis relictis cibis cenarem asperrimum faenum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:10)
nam neque asinum, qui solus interesset, talibus cibis affici posse, et tamen cotidie partes electiles comparere nusquam, nec utique cellulam suam tam immanes involare muscas ut olim Harpyiae fuere, quae diripiebant Phineias dapes.
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:2)
insolita namque tergoris vastitate commoti, faenum prorsus intactum cotidie remanere cernentes, iam totos ad me dirigunt animos;
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:5)
si vitae mortisque hominum rerumque humanarum omnium tempus et ratio et causa in caelo et apud stellas foret, quid de muscis aut vermiculis aut echinis, multis aliis minutissimis terra marique animantibus dicerent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 32:2)
neque etiam corpus cicindelae aut muscae (quam vocant luciolam) calidum ad tactum deprehenditur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 96:4)
quorum vi, in pulice, musca, vermiculis, accurata corporis figura et lineamenta, necnon colores et motus prius non conspicui, non sine admiratione cernuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:3)
ut in ovis formicarum, vermibus, muscis, ranis post imbrem, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 387:4)
Non digni certe qui conferantur canibus illis qui Lazari delinguebant ulcera, sed muscis quae cruda quaeque et excoriata infestant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:38)
Hortum enim insalubrem reddunt et scatentem muscis, ranis, et similibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:4)
Eleganter quidem Aesopus, musca sedens super radium rotae currus ita secum:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:2)
Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum feno;
(불가타 성경, 아모스서, 2장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION