라틴어 문장 검색

Nam si qui super manifesto furto iure et ordine experiri velit, actio in quadruplum datur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 11:2)
Manifestum autem furtum est, ut ait Masurius, quod deprehenditur dum fit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 12:1)
Furti concepti, item oblati, tripli poena est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 13:1)
Sed quod sit oblatum, quod conceptum, et pleraque alia ad eam rem ex egregiis veterum moribus accepta neque inutilia cognitu neque iniucunda qui legere volet, inveniet Sabini librum cui titulus est De Furtis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 13:2)
In quo id quoque scriptum est, quod volgo inopinatum est, non hominum tantum neque rerum moventium, quae auferri occulte et subripi possunt, sed fundi quoque et aedium fieri furtum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 14:1)
condemnatum quoque furti colonum, qui fundo quem conduxerat vendito, possessione eius dominum intervertisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 14:2)
Allis deinde furtis omnibus, quae nec manifesta appellantur, poenam imposuerunt dupli.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 16:1)
Id etiam memini legere me in libro Aristonis iureconsulti, hautquaquam indocti viri, aput veteres Aegyptios, quod genus hominum constat et in artibus reperiendis sollertes extitisse et in cognitione rerum indaganda sagaces, furta omnia fuisse licita et inpunita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 17:1)
Fures, inquit, privatorum furtorum in nervo atque in compedibus aetatem agunt, fures publici in auro atque in purpura.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 19:4)
Quam caste autem ac religiose a prudentissimis viris quid esset furtum definitum sit, praetereundum non puto, ne quis eum solum esse furem putet, qui occulte tollit aut clam subripit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 20:1)
Qui alienam rem adtrectavit, cum id se invito domino facere iudicare deberet, furti tenetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 21:2)
Qui alienum tacens lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, sive scit cuius sit, sive nescit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 22:2)
Haec quidem sic, in eo quo nunc dixi, Sabinus scripsit de rebus furti faciendi causa adtrectatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 23:1)
et item in quae verba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 1:2)
'C. Laelii C. fili consulis, L. Cornelii P. fili consulis in exercitu, decemque milia passuum prope, furtum non facies dolo malo solus neque cum pluribus pluris nummi argentei in dies singulos;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION