라틴어 문장 검색

itaque fere incisa et membra mutila sunt et conclusionem utique desiderant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 380:8)
Heu qualis intus scorpios.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:6)
quod et exitus prodidit novus celer acerbus, quem cruentavit Fortunae diu lenocinantis perfidus finis, quae virum ut scorpios ultima sui parte percussit, dicere solebat vir litteratus atque ob ingenii merita quaes- torius, partium certe bonarum pars magna, Fulgentis, ore se ex eius frequenter audisse, cum perosus pondus imperii veterem securitatem desideraret:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 5:3)
delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco ad demetenda frumenta - iam enim maturae erant segetes - profectus neque explorato circa nec stationibus satis firmis, quae armatae inermes atque operi intentos tutarentur, positis improviso impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumventus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 19:2)
iam castro Mutilo appropinquabat cum, veritus ne intercluderetur simul a Bois Liguribusque, exercitum eadem via qua adduxerat reduxit et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad collegam pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 456:1)
duo deinde oppida, Mutila et Faveria, vi capta et deleta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 128:2)
tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum concilia, incertum est, urbisne invisere, Caesar, terrarumque velis curam et te maximus orbis auctorem frugum tempestatumque potentem accipiat, cingens materna tempora myrto, an deus inmensi venias maris ac tua nautae numina sola colant, tibi serviat ultima Thule teque sibi generum Tethys emat omnibus undis, anne novum tardis sidus te mensibus addas, qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis panditur - ipse tibi iam bracchia contrahit ardens Scorpius et caeli iusta plus parte reliquit - quidquid eris, - nam te nec sperant Tartara regem nec tibi regnandi veniat tam dira cupido, quamvis Elysios miretur Graecia campos nec repetita sequi curet Proserpina matrem - da facilem cursum atque audacibus adnue coeptis ignarosque viae mecum miseratus agrestis ingredere et votis iam nunc adsuesce vocari.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:8)
iam bracchia contrahit ardens scorpios ideo Augusto merito iuxta scorpium locum adsignat, quia sidus hoc supra Romam positum creditur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 344)
nam scorpium et libram unum signum accipiunt, chelae enim scorpii libram faciunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 332)

SEARCH

MENU NAVIGATION