라틴어 문장 검색

Signa febricitantis manantes lacrimae, gravatum caput, oculi compressi, fluidum salivis os, longior et cum quodam impedimento tractus spiritus, interdum et cum gemitu.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 9장 2:2)
Cicatrices oculorum ieiuna saliva et sale defricatae 3 extenuantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 33장 1:3)
et quia Lepidus ipse deligere per modestiam abnuebat, Valerius Naso e praetoriis sorte missus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 56장6)
exauctorati per eos dies tribuni, e praetorio Antonius Taurus et Antonius Naso, ex urbanis cohortibus Aemilius Pacensis, e vigilibus Iulius Fronto.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장9)
idem Curio sed et M. Actorius Naso auctores sunt conspirasse eum etiam cum Gnaeo Pisone adulescente, cui ob suspicionem urbanae coniurationis prouincia Hispania ultro extra ordinem data sit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 9장 3:1)
dilexit et reginas, inter quas Eunoen Mauram Bogudis uxorem, cui maritoque eius plurima et immensa tribuit, ut Naso scripsit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 52장 1:1)
nasum et a summo eminentiorem et ab imo deductiorem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 79장 2:7)
Statura fuit iusta, capite praecaluo, oculis caeruleis, adunco naso, manibus pedibusque articulari morbo distortissimis, ut neque calceum perpeti neque libellos euoluere aut tenere omnino ualeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 21장 1:1)
uir innocens et industrius, sed amore libertinae perinfamis, cuius etiam saliuis melle commixtis, ne clam quidem aut raro sed cotidie ac palam, arterias et fauces pro remedio fouebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 4:4)
nam unguentum dabo, quod meae puellae donarunt Veneres Cupidinesque, quod tu cum olfacies, deos rogabis totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 135)
Ameana puella defututa tota milia me decem poposcit, ista turpiculo puella naso, decoctoris amica Formiani.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 411)
Salve, nec minimo puella naso nec bello pede nec nigris ocellis nec longis digitis nec ore sicco nec sane nimis elegante lingua, decoctoris amica Formiani.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 431)
quare aut crudelem nasorum interfice pestem, aut admirari desine cur fugiunt.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 696)
Sed nunc id doleo quod purae pura puellae savia comminxit spurca saliva tua.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 78b1)
nam simul id factum est, multis diluta labella guttis abstersisti omnibus articulis, ne quicquam nostro contractum ex ore maneret, tanquam commictae spurca saliva lupae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 994)

SEARCH

MENU NAVIGATION