라틴어 문장 검색

A Constantino autem omnes semper Christiani imperatores usque in hodiernum diem creati sunt, excepto Iuliano, quem impia (ut aiunt) machinantem exitialis vita deseruit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 4:2)
Karolus autem qui cum sex annos in Francia, et postquam in Italia ingressus est 41 annos regnasset, defunctus est in pace senesque aetatis et plenus dierum, qui per eum nomen Francorum longe lateque percrebuit, sicut est nunc usque ad hodiernum diem.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 79)
Eodem anno celebravit natalem Domini in Longlare et pascha in Iopila.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 759 21:1)
Et celebravit natalem Domini in Carisiaco et pascha.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 760 24:1)
Et tenuit rex Pippinus natalem Domini in villa, quae dicitur Longlar, et pascha similiter.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 763 30:1)
Et celebravit natalem Domini in Salmontiagum villam et pascha in Gentiliaco.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 766 36:1)
Ibique nuntiatum est de obitu Pauli papae, et ibi celebravit natalem Domini.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 767 39:4)
Et celebravit praedictus gloriosus domnus Carolus rex natalem Domini in villa, quae dicitur Aquis, et pascha in Rodomo civitate.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 768 43:1)
Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Duria, et pascha in Leodico vico publico.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 769 45:1)
Et domnus Carolus rex celebravit natalem Domini in Mogontiam civitatem et pascha in Haristallio.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 770 47:1)
Et praeclarus ac gloriosus Carolus rex celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Attiniacus et pascha in Haristallio villa.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 771 50:1)
Et celebravit natalem Domini in Haristallio et pascha similiter.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 772 52:1)
Ibique domnus Carolus in sua castra natalem Domini celebravit et pascha in Roma.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:1)
Et celebravit praefatus gloriosus rex natalem Domini in villa, quae dicitur Carisiacum, similiter et pascha.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 57:1)
Et celebravit natalem Domini in Haristallio et pascha in villa, quae dicitur Niumaga.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 67:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION