라틴어 문장 검색

aves quae natant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIX De his quae alvum movent. 2:3)
Si aestas est, in mari natare commodum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 17:4)
His perfundi frigida, atque in eadem natare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 7:5)
Sed unicum tamen remedium est, nec opinantem in piscinam non ante ei provisam projicere, et, si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 7:5)
sic multos fluvio vates arente per annos hospite qui caeso monuit placare Tonantem, inventas primus Busiridis imbuit aras et cecidit saevi, quod dixerat, hostia sacri;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:94)
haec flagrant, haec tecta natant.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:24)
illa natat rationis inops et caeca profundi;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:248)
Viva coronatos adstringit scaena vapores, et levis exili cortice terra natat calcantumque oneri numquam cessura virorum sustentat trepidum, fida ruina, pedem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus21)
tum conscius aevi defuncti reducisque parans exordia formae arentes tepidis de collibus eligit herbas et tumulum texens pretiosa fronde Sabaeum componit, bustumque sibi partumque futurum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix16)
O felix sonipes, tanti cui frena mereri numinis et sacris licuit servire lupatis, seu tua per campos vento iuba lusit Hiberos, seu te Cappadocum gelida sub valle natantem Argaeae lavere nives, seu laeta solebas Thessaliae rapido perstringere pascua cursu:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De equo dono dato1)
Illa quidem mollis segnique obnoxia natatu reptat et attritis vix languida serpit harenis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine2)
fluvios tu protere cursu haerentes glacie, liquidos tu scinde natatu.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:199)
plaustra cruore natant:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:283)
audiit et si quem glacies Alpina coercet et qui te, Latiis nondum praecincte tropaeis Thybri, natat missamque Pado qui remigat alnum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:90)
heu, ubi nunc es, nata, mihi?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:107)

SEARCH

MENU NAVIGATION