라틴어 문장 검색

dedit enim prouidentia creatis a se rebus hanc uel maximam manendi causam ut quoad possunt naturaliter manere desiderent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:22)
Quare nihil est quod ullo modo queas dubitare cuncta quae sunt appetere naturaliter constantiam permanendi, deuitare perniciem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:23)
Nam quod ratione uti naturaliter potest id habet iudicium quo quidque discernat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:5)
licet effectus sequatur suam causam naturaliter, potest tamen simul esse cum sua causa in duratione;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:5)
mundus autem naturaliter est ante tempus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 23:3)
Et cum homo sic operatur, naturaliter operatur, quia operatur propter summum bonum ad quod innatus est.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:9)
Inordinata etiam concupiscentia hominis ipsa est causa maxime impediens hominem a suo desiderate naturaliter.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:3)
Cum enim omnes homines naturaliter scire desiderant, paucissimi tamen hominum, de quo dolor est, studio sapientiae vacant inordinata concupiscentia eos a tanto bono impediente.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:4)
Nam sicut omnes virtutes inferiores, quae sunt in homine, naturaliter sunt propter virtutem supremam—nutritiva enim est propter sensitivam, eo quod sensitiva perfectio est corporis cuiusdam animati, corpus autem animatum non potent esse sine nutrimento, nutritiva autem virtus est quae nutrimentum alterat et convertit, propter quod contingit quod nutritiva in homine sit propter sensitivam.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:9)
Et inter operationes virtutis intellectivae, si aliqua est optima et perfectissima, omnes naturaliter sunt || propter illam.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:13)
Quaestio enim de intellectu divino est naturaliter sciri desiderata ab omnibus hominibus, ut dicit Commentator.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:3)
omnia enim litora naturaliter aquae dulcis venas habere.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 8:3)
Quod nobis quidem nulla ratione factum a Pompeio videtur, propterea quod est quaedam animi incitatio atque alacritas naturaliter innata omnibus, quae studio pugnae incenditur;
(카이사르, 내란기, 3권 92:6)
Minui ergo tantum materiam superantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi nihil novi accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장16)
Ac protinus quidem scire est, non febricitare eum, cuius venae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION