라틴어 문장 검색

sic qui promittit civis, urbem sibi curae, imperium fore et italiam, delubra Deorum, quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus, omnis mortalis curare et quaerere cogit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate14)
igitur nato filio pater spem de illo primum quam optimam capiat, ita diligentior a principiis fiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 30:1)
stravit Alcides Aquilone natos, patre Neptuno genitum necavit sumere innumeras solitum figuras:
(세네카, 메데아 10:26)
iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam laeserat abiegni uenter apertus equi, cum pater in nati trepidus ceruice pependit, et uerita est umeros urere flamma pios.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 124)
huc et sub nocte silenti, cum superis terrena placent, tua turba relicto labetur caelo miscebitque oscula iuxta, ibit in amplexus natus fraterque paterque et soror:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.42)
"multi hos - nam decipit aetas - dixerunt fratres, pater est natusque, sed aevi confudere modos:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권151)
Tullium post hunc, captiva Corniculana natum, patre nullo, matre serva, ingenio virtute regnum tenuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 35:2)
criminique ei tribunus inter cetera dabat quod filium iuvenem, nullius probri compertum, extorrem urbe domo penatibus, foro luce congressu aequalium prohibitum, in opus servile, prope in carcerem atque in ergastulum dederit, ubi summo loco natus dictatorius iuvenis cotidiana miseria disceret vere imperioso patre se natum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 36:1)
Spes mihi est, vos inventurum fratres germanos duos geminos, una matre natos et patre uno uno die.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9109)
Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui, et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto, iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 28:7)
'nunc ad me redeo libertino patre natum, quem rodunt omnes libertino patre natum,nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim,quod mihi pareret legio Romana tribuno.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장21)
' nunc ad me redeo libertino patre natum, quem rodunt omnes libertino patre natum, nunc, quia, Maecenas, tibi sum convictor, at olim, quod mihi pareret legio Romana tribuno.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate21)
Cede, profanator Christi, iam cede, Sabelli, depositorque Patris Natique insane negator, nonne Patrem violas dum Natum scire recusas?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 366)
Filius non ex semetipso natus est, sed ex Patre natus est proprie:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:5)
Laxat amicitias, odium parit, erigit iras, Bella serit, lites nutrit, bellumque renodat, Rumpit nodata, disrumpit foedera, natos Excitat in patres, matres in viscera, fratres Dat fratrum nescire togas, et sanguinis omnes Unio quos unit, furor hos male dividit unus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION