라틴어 문장 검색

nam rubigo quasi scabies ferri est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2202)
turpis scabies quae asperum et turpe efficit corpus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4411)
hoc autem remedium est contra sordes, scabiem et laesum vepribus corpus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4482)
Quam bellum erat Vellei confiteri potius nescire quod nescires quam ista effutientem nauseare atque ipsum sibi displicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 84:7)
etsi bellum ἀκροτελεύτιον habet illa tua epistula quam dedisti nauseans Buthroto, tibi, ut video et spero, nulla ad decedendum erit mora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 6:6)
tu tamen cum audisses ab Anicio (vidit enim me nauseantem), non modo mittendi causam iustam habuisti sed etiam visendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 26 3:1)
quem ego ructantem et nauseantem conieci in Caesaris Octaviani plagas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25 5:2)
Nos dissimulata nauseantis devotione ad ordinem tristitiae redimus, silentioque compositi reliquas noctis horas male soporati consumpsimus . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:10)
Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseant Et ut putentur sapere caelum vituperant.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.9)
par furor illorum, quos tradit fama dicatis consecrasse deas Febrem Scabiemque sacellis.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 149)
"quisquis tacendi intemperans silenda prurit prodere, vexatur et scalpit iecur scabiemque cordis sustinet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.83)
Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris et bibit humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit quaeque suo semper viridi se gramine vestit nec scabie et salsa laedit robigine ferrum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:17)
Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum Incipiens stabulis edico in mollibus herbam carpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas, et multa duram stipula filicumque maniplis sternere subter humum, glacies ne frigida laedat molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 11:8)
Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber altius ad vivum persedit et horrida cano bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:2)
occupet extremum scabies;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION