라틴어 문장 검색

Tametsi Herodotus, inquit, historiae scriptor, contra omnium ferme qui haec quaesiverunt opinionem, scribit mare Bosporicum, quod 'Cimmerium' appellatur, earumque partium mare omne quod 'Scythicum' dicitur, gelu stringi et consistere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 17:2)
flumina gelu concreta tegimine esse onychino dixit, et quae multiplica ludens conposuit, quale illud est, quod vituperones suos subductisupercilicarptores appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 16:1)
at gelu contra frigidam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 106:4)
ut in focis videre est per gelu acre.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:2)
veluti ligno aut lapidi, cum uritur, aut per gelu constringitur, aut pungitur, aut scinditur, aut flectitur, aut tunditur, et sic de aliis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:15)
in rorationibus super vitra per interius fenestrarum, sub auroram, post gelu noctis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:23)
Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis,
(불가타 성경, 스바니야서, 1장15)
Erit: in die illa non erit lux sed frigus et gelu;
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장6)
Haud aliter tristitiae nebulis dissolutis hausi caelum et ad cognoscendam medicantis faciem mentem recepi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:1)
Dissice terrenae nebulas et pondera molis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 25:1)
Cui de Pompeio cum nuntius esset allatus eo die proficisci, cuius in adventum praesidi causa Caesar complura castella occupasset, partim ubi equitatus, partim ubi pedestres copiae in statione et in excubitu castris praesidio esse possent, hic in adventu Pompei incidit ut matutino tempore nebula esset crassissima.
(카이사르, 히스파니아 전기 6:5)
dimovit nebulam iuvenique apparuit ingens.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:238)
cornua cana gelu mirantibus extulit undis Hebrus et exanguem glacie timor adligat Histrum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:107)
Frigida ter decies nudatum frondibus Haemum tendit hiems vestire gelu totiensque solutis ver nivibus viridem monti reparavit amictum, ex quo iam patrios gens haec oblita Triones atque Histrum transvecta semel vestigia fixit Threicio funesta solo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:50)
multi ceu Gorgone visa obriguere gelu;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:126)

SEARCH

MENU NAVIGATION