라틴어 문장 검색

haec ego ex P. Vedio, magno nebulone sed Pompei tamen familiari, audivi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 47:5)
huius nebulonis oratione si Brutus moveri potest, licebit eum solus ames, me aemulum non habebis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 3 15:1)
lamentari autem licet illud quidem totos dies;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11 2:3)
ecquem tu illo certiorem nebulonem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 2:9)
profecto aut haec bona in tabulas publicas nulla redierunt nosque ab isto nebulone facetius eludimur quam putamus, aut, si redierunt, tabulae publicae corruptae aliqua ratione sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 2:3)
nam haec quidem vita mors est, quam lamentari possem, si liberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 74:7)
Satis tu quidem in Consolatione es lamentatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 74:8)
lamentantis inducunt fortissimos viros, molliunt animos nostros, ita sunt deinde dulces, ut non legantur modo, sed etiam ediscantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 27:1)
nam dum tibi turpe nec dignum viro videbitur gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, dum honestas, dum dignitas, dum decus aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet profecto virtuti dolor et animi inductione languescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:2)
non nimis in Niptris ille sapientissimus Graeciae saucius lamentatur vel modice potius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 48:5)
apud illum enim perquam flebiliter Ulixes lamentatur in volnere);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 49:1)
Co/nqueri fortu/nam adversam, no/n lamentari/ decet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 50:13)
at Cimbri et Celtiberi in proeliis exultant, lamentantur in morbo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:7)
posteaquam Tyrum venissent, tum adflictari lamentarique coepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 66:5)
nam et invidere aegritudinis est et aemulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, maerere, aerumna adfici, lamentari, sollicitari, dolere, in molestia esse, adflictari, desperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION