라틴어 문장 검색

licet Terentius Graeco more dixerit agrum in his regionibus meliorem neque pretii maioris nemo habet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 24710)
quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent, ea quantum potui (nihil enim magnopere meorum miror) feci ut essent nota nostris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 10:2)
itaque ait Aristoteles, cum sublatis in Sicilia tyrannis res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, tum primum, quod esset acuta illa gens et controversia natura, artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam conscripsisse - nam antea neminem solitum via nec arte, sed accurate tamen et descripte plerosque dicere - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 2:1)
nemo enim venerat nec fortasse causa fuerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 14-15 4:4)
Nouos nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin indignus illo honore et is quasi pollutus haberetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장12)
ibi omnium primum ius iurandum populi recitat neminem regnare passuros nec esse Romae unde periculum libertati foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 18:1)
Claudi censura vires nacta, qui senatum primus libertinorum filiis lectis inquinaverat, et posteaquam lectionem nemo ratam habuit nec in curia adeptus erat quas petierat opes, urbanis humilibus per omnes tribus divisis forum et campum corrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 685:2)
Nemo hinc prohibet nec vetat, quin quod palam est venale, si argentum est, emas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 151)
Erus meus ita magnus moechus mulierum est, ut neminem fuisse aeque neque futurum credo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1204)
at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare ac, si maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse, - quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui uiderit - tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum.
(아풀레이우스, 변명 53:4)
Quid enim est turpius, quam aliquem computare, quanti vir bonus sit, cum virtus nec lucro invitet nec absterreat damno adeoque neminem spe ac pollicitatione corrumpam ut contra impendere in se iubeat et saepius in ultro tributis sit ?
(세네카, 행복론, Liber IV 3:3)
quoniamque deos beatissimos esse constat, beatus autem esse sine virtute nemo potest nec virtus sine ratione constare nec ratio usquam inesse nisi in hominis figura, hominis esse specie deos confitendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 48:2)
περι` το`ν πάντων βασιλέα πάντ' ἐστι` και` ἐκείνου ἕνεκα πάντα, quisnam sit ille basileus, totius rerum naturae causa et ratio et origo initialis, summus animi genitor, aeternus animantum sospitator, assiduus mundi sui opifex, sed enim sine opera opifex, sine cura sospitator, sine propagatione genitor, neque loco neque tempore neque uice ulla comprehensus eoque paucis cogitabilis, nemini effabilis.
(아풀레이우스, 변명 62:6)
Sic, quia foris ambulatis, natus nemo in aedibus servat, neque qui recludat neque quis respondeat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 235)
Unde et nemo sine peccato, nec unius diei infans:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION