라틴어 문장 검색

Fides sanctissimum humani pectoris bonum est, nulla necessitate ad fallendum cogitur, nullo corrumpitur praemio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 29:5)
Sed magis ac magis tumultu ingruente, [0445B] et populo necem Christianorum aegre ferente, et Baldewinum hujus occisionis, tanquam mortiferi consilii, reum acclamante, talis ac tantus in eum fit concursus sagittarumque emissio, ut turrim, refugii causa et vitae suae necessitate compulsus, subire cogeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 26:5)
tum Tarquinius necessitate iam etiam ipsa cogente ultima audere, multo et aetate et viribus validior, medium arripit Servium elatumque e curia in inferiorem partem per gradus deiecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 489:1)
Nec solum id vitium in aedificiis, sed etiam in muneribus, quae a magistratibus foro gladiatorum scaenisque ludorum dantur, quibus nec mora neque expectatio conceditur, sed necessitas finito tempore perficere cogit, id est sedes spectaculorum velorumque inductiones et ea omnia, quae scaenicis moribus per machinationem ad spectationes populo comparantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말11)
Quod ita fiet si necessitas coget, et - spero - non coget.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 3:1)
Formati estis ab isdem utique spiritibus, uti nos pro salute imperatoris sacrificare cogatis, et inposita est tam vobis necessitas cogendi quam nobis obligatio periclitandi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 28장 1:6)
unde Atos olim accolas usu aurium fragore assiduo deminuto, necessitas vertere solum ad quietiora coegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 9:2)
RISU prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum adseverant, necessitudinem et necessitatem mutare differreque, ideo quod necessitas sit vis quaepiam premens et cogens, necessitudo autem dicatur ius quoddam et vinculum religiosae coniunctionis, idque unum solitarium significet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 2:1)
et cum in agrum Pomptinum descendisset, quia neque in campis congredi nulla cogente re volebat, et prohibendo populationibus quos rapto vivere necessitas cogeret satis domari credebat hostem, locum idoneum stativis delegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 262:1)
Et ita est pessima necessitas, ut hominem experiri omnia cogat cumque mendacemfaciat, ad res cunctas eum constringat, et ad mendicitatem atque indigentiamet excessus omnes perducat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 254:10)
nihil invitus facit sapiens, necessitatem effugit, quia vult quod coactura est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 7:8)
quodsi hanc vocant necessitatem, in quam homines graviorum metu coguntur, utilitatis erit quaestio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 240:1)
Reverti ad filium nostrum eumque inveni fluctuantem quibusnam verbis comprehendi posset illa cum iuratione promissio propter necessitates inruentes, quae possent eum ut abscederet, cogere.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 4:1)
quod tamen rarum esse debet et ex necessitate , cum hoc ipsum quod dissimile rationi est coegerit ratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 257:3)
Samnitium magnam partem necessitas ac religio invitos magis resistere quam inferre pugnam cogit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 595:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION