라틴어 문장 검색

ibat tertius attollens palmam auro subtiliter foliatam necnon Mercuriale etiam caduceum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:5)
Et ecce superveniunt Hypata quos ibi reliquerant famulos, cum me Fotis malis incapistrasset erroribus, cognitis scilicet fabulis meis, necnon et equum quoque illum meum reducentes, quem diverse dis-tractum notae dorsualis agnitione recuperaverant.
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:6)
Necnon et eodem anno Aethelwulfus, Occidentalium Saxonum rex, post Pascha filiam suam Burgredo Merciorum regi in villa regia, quae dicitur Cippanhamme, nuptiis regaliter factis, ad reginam dedit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 9 12:2)
Defuncto autem Aethelwulfo rege, Aethelbald, filius eius, contra Dei interdictum et Christianorum dignitatem, necnon et contra omnium paganorum consuetudinem, thorum patris sui ascendens, Iuthittam, Karoli, Francorum regis, filiam, cum magna ab omnibus audientibus infamia, in matrimonium duxit, effrenisque duobus et dimidio annis Occidentalium Saxonum post patrem regni gubernacula rexit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 17 20:1)
quando vero et aetate erat provectior et incessabilius die noctuque, immo omnibus istius insulae medicis incognitis infirmitatibus, internisque atque externis regiae potestatis sollicitudinibus, necnon et paganorum terra marique infestationibus occupatus, immo etiam perturbatus, magistros et scriptores aliquantula ex parte habebat, legere ut non poterat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 25 28:3)
cuius altera pars cum Healftene in regionem Northanhymbrorum perrexit, et ibi hiemavit iuxta flumen, quod dicitur Tine, et totam Northanhymbrorum regionem suo subdidit dominio, necnon et Pictos et Stratcluttenses depopulati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 47 50:2)
cui ille exercitus electos obsides, quantos solus nominavit, sine ulla controversia dedit, necnon et sacramentum in omnibus reliquiis, quibus ille rex maxime post Deum confidebat, iuravit, (in quibus nec alicui genti prius iurare voluit) citissime de regno suo se exiturum esse.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 49 52:4)
Quibus acceptis, pagani insuper iuraverunt se citissime de suo regno exituros, necnon et Godrum, rex eorum, Christianitatem subire et baptismum sub manu Aelfredi regis accipere promisit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:4)
Et tunc pagani, relicta arce sua, et omnibus equis, quos de Francia secum adduxerant, derelictis, maxima parte necnon captivorum suorum in arce dimissa, adveniente subito rege, ad naves suas confestim confugiunt, et Saxones statim derelictos a paganis captivos et equos diripiunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 66 69:5)
Interea tamen rex, inter bella et praesentis vitae frequentia impedimenta, necnon paganorum infestationes et cotidianas corporis infirmitates, et regni gubernacula regere, et omnem venandi artem agere, aurifices et artifices suos omnes et falconarios et accipitrarios canicularios quoque docere, et aedificia supra omnem antecessorum suorum consuetudinem venerabiliora et pretiosiora nova sua machinatione facere, et Saxonicos libros recitare, et maxime carmina Saxonica memoriter discere, aliis imperare, et solus assidue pro viribus studiosissime non desinebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:1)
Sed Deus, Qui est semper inspector internarum mentium, meditationum et omnium bonarum voluntatum instigator, necnon etiam, ut habeantur bona desiderata, largissimus administrator, neque enim unquam aliquem bene velle instigaret, nisi et hoc, quod bene et iuste quisque habere desiderat, largiter administraret, instigavit mentem eius interius, non extrinsecus:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:11)
Nam assidue suos episcopos et comites ac nobilissimos, sibique dilectissimos suos ministros, necnon et praepositos, quibus post Dominum et regem omnis totius regni potestas, sicut dignum, subdita videtur, leniter docendo, adulando, hortando, imperando, ad ultimum inoboedientes, post longam patientiam, acrius castigando, vulgarem stultitiam et pertinaciam omni modo abominando, ad suam voluntatem et ad communem totius regni utilitatem sapientissime usurpabat et annectebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:13)
Magna siquidem in spe erant, quando actio illa regalitatis plane constitutae et fixae speciem habuisset, et comitis Lincolniae veluti secundae personae, necnon copiarum exterarum in auxilium submissarum, reputatione aucta esset, fore ut harum rerum fama animos adderet illis qui in Anglia partibus suis favebant, ut praesto essent cum auxiliis quo tempore exercitus in Angliam transvectus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:20)
Necnon exemplo praesenti inductus est belli illius pii et honorifici quod nunc geret et fere ad exitum perduxit rex Hispaniae pro regno Granadae a Saracenis recuperando.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:11)
Quamvis autem Angli eo nuncio allatio animos nihil demiserunt, necnon moris sit apud milites ex malis nunciis magis fieri alacres et erectos et magnificientius loqui.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION