라틴어 문장 검색

Laudato regis consilio, quem cogitatorum norant fore socium efficacem, per Thraciarum latus omne dispersi caute gradiebantur, dediticiis vel captivis vices uberes ostendentibus, eos praecipue, ubi alimentorum reperiri satias dicebatur, eo maxime adiumento, praeter genuinam erecti fiduciam, quod confluebat ad eos in dies ex eadem gente multitude, dudum a mercatoribus venundati, adiectis plurimis quos primo transgressu necati inedia vino exili vel panis frustis mutavere vilissimis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 5:1)
Sine distantia enim aetatis vel sexus, caedibus incendiorumque magnitudine cuncta flagrabant, abstractisque ab ipso uberum suctu parvulis et necatis, raptae sunt matres et viduatae maritis coniuges ante oculos caesis, et puberes adultique pueri per parentum cadavera tracti sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 7:2)
Avari fugam incipientes, multa stragia ibidem facta est occidendo, et alii in Danubio fluvio vitam necando emiserunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 101:11)
Insulae Baleares, quae a Mauris et Sarracenis anno priore depraedatae sunt, postulato atque accepto a nostris auxilio nobis se dediderunt et cum Dei auxilio a nostris a praedonum incursione defensi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 135:1)
Tunc Nortmanni sevire coeperunt incendiis, occisionibus sitientes, populumque Christianum necant, captivant, aecclesias subruunt, nullo resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:8)
Sole necor solo.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure uxorem ducente 9:5)
Non michi monstra necans, sed eras tibi prouida soli.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et mustela 42:13)
antra petit, hic necat ense lupum.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:17)
Silue claustra subit, cornu retinente moratur, Crure neci raptum cornua longa necant.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:8)
michimet sum causa pericli, Me necat ex dono rustica dextra meo.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et securi 57:8)
fuitne hoc praedonis?
(아풀레이우스, 변명 91:2)
Cedo tu testamentum iam inimico filio a matre factum me, quem isti praedonem dicunt, uerba singula cum precibus praeeunte.
(아풀레이우스, 변명 98:1)
Diu denique ac multum mecum ipse deliberavi an nequissimam facinerosissimamque feminam illam spissis calcibus feriens et mordicus appetens necare deberem:
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:2)
"Ego sum praedo famosus, Haemus ille Thracius, cuius totae provinciae nomen horrescunt, patre Therone aeque latrone inclito prognatus, humano sanguine nutritus interque ipsos manipulos factionis educatus, heres et aemulus virtutis paternae."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:8)
Dum ista sycophanta ego mecum maxima cum indignatione disputo, de verbis eorum quibusdam dubiis, sed non obscuris prudenti asino, cognosco non Haemum illum praedonem famosum sed Tlepolemum sponsum puellae ipsius.
(아풀레이우스, 변신, 7권 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION