라틴어 문장 검색

Nam solus paniculus, qui antea denario Luculensis monetae poterat mutuari, nunc duobus solidis vendebatur indigentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:6)
Boemundus de Sicilia in extrema acie, quae erat densissima, equitibus et peditibus ductor attitulatur, ut caeteras acies tueretur, et forte auxilio indigentibus subveniret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:14)
Ubi nautae post Turcorum stragem et fugam Corbahan, navigium iterabant, vitae necessaria afferentes et indigentibus omnia sufficienter vendentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 48:5)
Hujus quippe cisternae regiae aqua in omni obsidione urbis ad mensuram civibus indigentibus et militibus dari solebat ad [0548D] aquandos equos, greges et universa jumenta, et ad omnes usus necessarios.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:4)
quem princeps urbis fideliter et jucunde suscepit in omni administratione ciborum, quibus indigebat exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:2)
His ita decretis, et populo Christiano juxta verbum Baldewini consentiente, in ipsa nocte per montana mille ignes Turci et Sarraceni suscitaverunt, multo, scilicet plures quam eorum indigeret exercitus, ad exterrendos Christianorum populos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:1)
et ideo tam grandis pecuniae promissione rex gavisus, quia plurimum defectione angustiatus, hac modo indigebat ad remunerandum suorum militum laborem, illico surrexit, fratrem Mauritium convenit, sic ei in haec verba locutus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 99:7)
Rex sicut novus qui advenerat, [0596D] et multis indigebat thesauris in conventione solidorum militum suorum, omnia quae sibi offerebantur a civitatibus gentilium, Ascalone, Caesarea, Ptolemaide, Sur, quae est Tyrus, suscipere consensit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:5)
Qui consilium iniit cum optimatibus suis, ut pro captivis pretium susciperet, eo quod in terra aliena, nova et ignota, plurima indigeret [0597B] pecunia in conventione solidorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 107:2)
Tentoria autem et omnem apparatum suum Christiani cum omnibus vehiculis, cum uxoribus teneris et charissimis, cum omni suppellectile, qua tot nobiles et tam magnus indigebat exercitus, reliquerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 36:2)
et ideo multum super his injuriis ejus auxilio indigere, seipsum in ejus obsequio asserens velle manere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 18:4)
et ideo in brevi eos regis ope indigere adversus tot millia Turcorum, ne urbs capta et subjugata cum rebus et civibus periclitetur, et non Baldewinus suique, capitali sententiae subdantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 32:4)
quarta de regno Graecorum diversas merces et cibaria portans, causa negotiationis huc viam maris pariter profecta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 54:5)
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibushabundanter, et non improperat:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 41:1)
Etalibi, "Qui dat pauperi non indigebit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 48:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION