라틴어 문장 검색

subsedit patulis Tellus sine culmine campis in natos divisa suos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia49)
Ut stetit ante ducem discussas Roma per auras, conscia ter sonuit rupes et inhorruit atrum maiestate nemus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:58)
nam quae mihi cura tot annis altera quam duras sulcis mollire novales, nosse soli vires, nemori quae commoda rupes, quis felix oleae tractus, quae glaeba faveret frugibus et quales tegeret vindemia colles?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:91)
utque tuis primum sonipes calcaribus arsit, ignescunt patulae nares, non sentit harenas ungula discussaeque iubae sparguntur in armos;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:331)
ausi Danuvium quondam transnare Gruthungi in lintres fregere nemus;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:375)
fines invade Sicanos et Cereris prolem patulis inludere campis, crastina puniceos cum lux detexerit ortus, coge tuis armata dolis, quibus urere cuncta, me quoque, saepe soles.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:116)
haud procul inde lacus (Pergum dixere Sicani) panditur et nemorum frondoso margine cinctus vicinis pallescit aquis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:54)
Phlegraeis silva superbit exuviis totumque nemus victoria vestit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:227)
hic patuli rictus et prodigiosa Gigantum tergora dependent, et adhuc crudele minantur adfixae truncis facies, inmaniaque ossa serpentum passim cumulis exanguibus albent, et rigidae multo suspirant fulmine pelles;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:228)
inde timor numenque loco, nemorisque senectae parcitur, aetheriisque nefas nocuisse tropaeis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:235)
quales non rupibus Idae miratur Simois, quales non divite ripa lambit Apollinei nemoris nutritor Orontes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:246)
haud secus hiberno tumidus cum vertice torrens saxa rotat volvitque nemus pontesque revellit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:136)
implet Thessaliam ferri nitor antraque docti cornipedis, teneroque amnis reptatus Achilli et nemus Oetaeum radiat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:97)
dextra laevaque revinctus haesit et ensiferae stupuit mucrone coronae, ut fera, quae nuper montes amisit avitos altorumque exul nemorum damnatur harenae muneribus, commota ruit;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:235)
celsa dehinc patulum prospectans Narnia campum regali calcatur equo, rarique coloris non procul amnis abest, urbi qui nominis auctor:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:221)

SEARCH

MENU NAVIGATION