라틴어 문장 검색

petit postea suppliciter, uti se Lolliano quoque Auito C. V. purgem, cui haud pridem tirocinio orationis suae fuerat a me commendatus;
(아풀레이우스, 변명 92:4)
itaque acceptis litteris Carthaginem pergit, ubi iam prope exacto consulatus sui munere Lollianus Auitus te, Maxime, opperiebatur.
(아풀레이우스, 변명 92:7)
cedo tu Auiti epistulas, ut quae semper ornamento mihi fuerunt sint nunc etiam saluti.
(아풀레이우스, 변명 92:12)
namque optimi uiri litteras ter et quater aueo quantouis temporis dispendio lectitare.- Non sum nescius debuisse me post istas Auiti litteras perorare.
(아풀레이우스, 변명 92:14)
nemo est hodie, quantum mea opinio fert, alicuius in eloquentia laudis et spei, quin Auitus esse longe malit, si cum eo se remota inuidia uelit conferre;
(아풀레이우스, 변명 93:3)
quamcumque orationem struxerit Auitus, ita illa erit undique sui perfecte absoluta, ut in illa neque Cato grauitatem requirat neque Laelius lenitatem nec Gracchus impetum nec Caesar calorem nec Hortensius distributionem nec Caluus argutias nec parsimoniam Salustius nec opulentiam Cicero:
(아풀레이우스, 변명 93:5)
prorsus, inquam, ne omnis persequar, si Auitum audias, neque additum quicquam uelis neque detractum neque autem aliquid commutatum.
(아풀레이우스, 변명 93:6)
Video, Maxime, quam benigne audias, quae in amico tuo Auito recognosces.
(아풀레이우스, 변명 93:7)
Audesne te ergo, Aemiliane, cum Auito conferre?
(아풀레이우스, 변명 94:2)
an inuasisse me domum Pudentillae et concipilare bona eius tu magis dolere debes quam doluisset Pontianus, qui mihi ob paucorum dierum uestro scilicet instinctu ortas simultates etiam absenti apud Auitum satisfecit, qui mihi apud tantum uirum gratias egit?
(아풀레이우스, 변명 94:4)
puta me acta apud Auitum, non litteras ipsius legisse.
(아풀레이우스, 변명 94:5)
Thessaliam, nam et illic originis maternae nostrae fundamenta a Plutarcho illo inclito ac mox Sexto philosopho nepote eius prodita gloriam nobis faciunt, eam Thessaliam ex negotio petebam.
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:1)
"Felix vero ego, quae in ipso aetatis meae flore vocabor avia, et vilis ancillae filius nepos Veneris audiet."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:71)
"Nepos namque meus et itineris huius suavis comes dum forte passerem incantantem saepiculae consectatur arripere, delapsus in proxumam foveam, quae fruticibus imis subpatet, in extremo iam vitae consistit periculo, quippe cum de fletu ac voce ipsius avum sibi saepicule clamitantis vivere illum quidem sentiam, sed per corporis, ut videtis, mei defectam valitudinem opitulari nequeam."
(아풀레이우스, 변신, 8권 8:2)
Cornelius autem Nepos in libro Exemplorum quinto id quoque litteris mandavit, multis in senatu placuisse ut hi qui redire nollent, datis custodibus, ad Hannibalem deducerentur, sed sententiam numero plurium quibus id non videretur superatam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION