라틴어 문장 검색

I, 9), in alterius nomine civitatis exprimens caecitatis indicium, in alterius sterilitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:5)
Ita enim lingua patria Chaldaei nuncuparunt Sodomam et Gomorrham, caecitatem et sterilitatem significantes.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:6)
nisi ut et vitio auctoris deformaretur haereditas, et auctor filii nequitia gravaretur?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 2:7)
Et pater igitur in filio, et in patre filius redarguuntur, habentes stultitiae, nequitiae, impietatis quoque commune consortium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 2:8)
Erat in illo profunda caecitas, qui patrem videre non poterat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 4:10)
tantamne esse mentiendi caecitatem dicam an consuetudinem?
(아풀레이우스, 변명 16:4)
porro sanus est, qui scit quid sit insania, quippe insania scire se non potest, non magis quam caecitas se uidere.
(아풀레이우스, 변명 78:10)
"Nec tamen scelestarum feminarum nequitia vel ipsa mellita cantus dulcedine mollita conquievit, sed ad destinatam fraudium pedicam sermonem conferentes dissimulanter occipiunt sciscitari qualis ei maritus et unda natalium, secta cuia proveniret."
(아풀레이우스, 변신, 5권127)
Ligno enim quod gerebam in proximam casulam vendito vacuum me ducens, iam se nequitiae meae proclamans imparem miserrimumque istud magisterium renuens, querelas huiusmodi concinnat:
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:5)
Qua caecitate atque factore tandem fugata est a me pernicies:
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:3)
At illa praeter genuinam nequitiam contumelia etiam, quamvis iusta, tamen altius commota atque exasperata ad armillum revertitur et ad familiares feminarum artes accenditur, magnaque cura requisitam veteratricem quandam feminam, quae devotionibus ac maleficiis quidvis efficere posse credebatur, multis exorat precibus multisque suffarcinat muneribus, alterum de duobus postulans, vel rursum mitigato conciliari marito, vel si id nequiverit, certe larva vel aliquo diro numine immisso violenter eius expugnari spiritum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 26:1)
"Sed utcumque Fortunae caecitas, dum te pessimis periculis discruciat, ad religiosam istam beatitudinem improvida produxit malitia."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:4)
ubi in silentio pugnant milites Christi, non ut occidant homines, sed ut expugnent principes et potestates et spiritalia nequitiae, id est diabolum et angelos eius.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 12:4)
Nam repentina caecitate suffunditur statimque venit in mentem unde illud esset.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 16)
Totius corporis morbum esse, veluti sit phthisis aut febris, partis autem, veluti sit caecitas aut pedis debilitas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION