라틴어 문장 검색

Incubantibus autem gallinis iuxta ponendus est cibus, ut saturae studiosius nidis immorentur, neve longius evagatae refrigerent ova, quae quamvis pedibus ipsae convertant,aviarius tamen cum desilierint matres, circumire debet,ac manu versare, ut aequaliter calore concepto facile animentur, quin etiam si qua unguibus laesa vel fracta sunt, ut removeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 14:1)
quorum omnium fere nidoribus praedicta pestis submovetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 18:4)
Genus accipitris tinnunculum vocant rustici, qui fere in aedificiis nidos facit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 7:2)
Sunt qui hordeum maceratum incubantibus apponant, nec patiantur matrices saepius nidum relinquere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 10:1)
per quos festucae surculique in vivariis passim spargendi sunt, ut colligere possint aves, quibus nidos construant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 7:2)
Gravis et tetri odoris non solum virentia sed et quaelibet res prohibeantur, sicuti cancri nidor, cum est ignibus adustus, aut odor palustris caeni.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 6:3)
quae pestes plerumque favis adhaerentes decidunt, si fimo medullam bubulam misceas, et his incensis nidorem admoveas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 2:2)
Quae confestim nidoris impatientes in priorem partem domicilii, et interdum extra vestibulum se conferunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 6:2)
confecto quippe annorum numero, ubi mors propinquet, suis in terris struere nidum eique vim genitalem adfundere ex qua fetum oriri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장10)
ex ea continuo enata suboles adeo in paucis diebus adoleuit, ut non aequiperaret modo matricem, uerum et obtegeret frequentareturque columbarum nidis, quamuis id auium genus duram et asperam frondem maxime uitet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 11:2)
Cibi uinique quocumque et tempore et loco appetentissimus, cognoscens quondam in Augusti foro ictusque nidore prandii, quod in proxima Martis aede Saliis apparabatur, deserto tribunali ascendit ad sacerdotes unaque decubuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 33장 1:1)
qualis adhuc teneros supremum pallida fetus mater ab excelso produxit in aera nido
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 397:1)
Tu nidum seruas, ego laudo ruris amoeniriuos et musco circumlita saxa nemusque.
(호라티우스의 첫번째 편지, 102)
Cum tibi sol tepidus pluris admouerit auris,me libertino natum patre et in tenui re maiores pinnas nido extendisse loqueris,ut quantum generi demas, uirtutibus addas;
(호라티우스의 첫번째 편지, 2014)
non in caro nidore voluptassumma, sed in te ipso est.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION