라틴어 문장 검색

in quibus quod semel placuit, reliqua (licet multo firmiora et potiora) inficit, et in ordinem redigit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:9)
denique innumeris modis, iisque interdum imperceptibilibus, affectus intellectum imbuit et inficit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 100:9)
Inficitur autem intellectus humanus ex intuitu eorum quae in artibus mechanicis fiunt, in quibus corpora per compositiones aut separationes ut plurimum alterantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:3)
Rursus in eadem inquisitione, venae distinctae albi et nigri in marmoribus, et variegationes colorum in floribus ejusdem speciei, sunt Instantiae Solitariae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 258:1)
Album enim et nigrum marmoris, et maculae albi et purpurei in floribus garyophylli, conveniunt fere in omnibus praeter ipsum colorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 258:2)
corpora inaequalia secundum texturam compositam, sed ordinatam, dare reliquos colores, praeter nigrum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:6)
corpora vero inaequalia per texturam compositam, sed omnino inordinatam et confusam, dare nigrum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:7)
eo quod digerant ea quae ingrediuntur intellectum, et corrigant pravam complexionem intellectus ipsius, quem omnino necesse est imbui et infici et demum perverti ac distorqueri ab incursibus quotidianis et consuetis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 319:4)
quod parum croci etiam dolium aquae colore inficiat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:10)
Amor coniugalis genus humanum creat, amor socialis perficit, amor vero lascivus inficit et dehonestat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:29)
Salis nigri confectio per calorem solis, si clima ferat, digna res est quae tentetur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:31)
Et sane quanto quis magis de mundo bibit, tanto plus toxico eius inficitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:32)
Haec enim rivulos tantum inficiunt, illa autem fontes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:10)
Cuius in ede nigrum perhibent habitasse chelidrum, Indidit, ut credo, cui nomen et ipsa nigredo;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:21)
In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri,
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION