라틴어 문장 검색

quid mitior aether?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:95)
quid meditentur aves, quid cum mortalibus aether fulmineo velit igne loqui, quid carmine poscat fatidico custos Romani carbasus aevi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:77)
nec meminit leti nimbosve aut frigora curat, dum natis alimenta parat.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:119)
qualis in Herculeo, quotiens infanda iubebat Eurystheus, fuit ore dolor vel qualis in atram sollicitus nubem maesto Iove cogitur aether.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:142)
pater adfuit aether terraque maternum sedula iuvit onus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam19)
iam solitae medios alae transcurrere nimbos vix ima tolluntur humo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix15)
Iuppiter in parvo cum cerneret aethera vitro, risit et ad superos talia dicta dedit:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sphaeram Archimedis1)
Terra parens quondam caelestibus invida regnis Titanumque simul crebros miserata dolores omnia monstrifero complebat Tartara fetu invisum genitura nefas Phlegramque retexit tanta prole tumens et in aethera protulit hostes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia1)
quippe velut denso currentia munera nimbo cernere semper erat, populis undare penates, adsiduos intrare inopes, remeare beatos.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:22)
ipsa, triumphatis qua possidet aethera regnis, adsilit innuptae ritus imitata Minervae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:35)
credas ex aethere lapsam stare Pudicitiam vel sacro ture vocatam Iunonem Inachiis oculos advertere templis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:92)
Ut sceptrum gessere manu membrisque rigentes aptavere togas, signum dat summus hiulca nube Pater gratamque facem per inane rotantes prospera vibrati tonuerunt omina nimbi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:99)
variisne meatibus idem arbiter an geminae convertant aethera mentes;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:52)
sed ut altus Olympi vertex, qui spatio ventos hiemesque relinquit, perpetuum nulla temeratus nube serenum celsior exurgit pluviis auditque ruentes sub pedibus nimbos et rauca tonitrua calcat:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:108)
Non certius umquam hortati superi, nullis praesentior aether adfuit ominibus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:96)

SEARCH

MENU NAVIGATION