라틴어 문장 검색

Post deinde si ulmus exiguum incrementum recipit,verno tempore, antequam librum demittat, decacuminanda est iuxta ramulum, qui videbitur esse nitidissimus, ita tamen, uti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 12:4)
tum ramos novellos proceros et nitidos, quos comprehensos manus possit circum-venire, hoc est manubrii crassitudine, feracissimis arboribus adimito, et quam recentissimas taleas recidito, ita ne corticem aut ullam aliam partem, quam qua serra praeciderit, laedas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 2:1)
Arborem, quam inserere voles, serra diligenter exsecato ea parte, qua maxime nitida et sine cicatrice est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 3:4)
Ex arbore, de qua inserere voles, novellos et nitidos ramos digito, in iisdemque quaerite gemmam, quae bene apparebit, certamque spem germinis habebit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 9:3)
Item alterius arboris, quam emplastraturus es, nitidissimum ramum digito, et eiusdem spatii corticem circumcidito, et materiam delibrato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 10:1)
In scrobem deinde fici arbusculam deponito, diligentiamque adhibeto, ut robusta et nitida fiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 13:3)
Post biennium, cum iam satis amplum incrementum ceperit, ramum olivae, qui videtur nitidissimus, deflecte, et ad crus arboris ficulneae religa:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 14:1)
Nam et cibi et vini vires habent, nitidumque et hilare et corpulentum pecus faciunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 5:2)
Caper, cui sub maxillis binae verruculae collo dependent, optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis,plena et brevi cervice, flaccidis et praegravantibus auribus, exiguo capite, nigro densoque et nitido atque longissimo pilo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 2:1)
Eae sint rubicundae vel infuscae plumae, nigrisque pinnis 4:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 7:4)
quinetiam vasta femina et frequenter horrentibus plumis hirta:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 10:2)
Nam his rebus plumam pinnasque emundant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 4:2)
Pluma omnis e capite et sub alis atque clunibus de-tergetur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 2:6)
Plumae color non semper, nec omnibus idem probatus est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 8:3)
Attamen praestat ex se pullos atque plumam, quam non, ut in ovibus lanam, semel demetere, sed bis anno, vere et autumno vellere licet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 13장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION