라틴어 문장 검색

"i, medium rapido Borean inlabere saltu Bistonias, puer, usque domos axemque nivosi sideris, Oceano vetitum qua Parrhasis ignem nubibus hibernis et nostro pascitur imbri, atque ibi seu posita respirat cuspide Mavors, quamquam invisa quies, seu, quod reor, arma tubasque insatiatus habet caraeque in sanguine gentis luxuriat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권2)
Stat super occiduae nebulosa cubilia noctis Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro, lucus iners, subterque cavis grave rupibus antrum it vacuum in montem, qua desidis atria Somni securumque larem segnis Natura locavit, limen opaca Quies et pigra Oblivio servant et numquam vigili torpens Ignavia voltu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권37)
- comminus infandi leges accedere regni, quo Rhodopes non ulla nurus nec alumna nivosi Phasidis innuptis vallata cohortibus iret.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권78)
insignis annus hieme gelida ac nivosa fuit, adeo ut viae clausae, Tiberis innavigabilis fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 150:2)
et mox aqua levata vento cum super gelida montium iuga concreta esset, tantum nivosae grandinis deiecit ut omnibus omissis procumberent homines tegminibus suis magis obruti quam tecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 621:1)
Maurusia, quam nostri Mauretaniam appellant, ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex septentrionali regione progreditur per occidentem ad lacum Eptagonum et mutato nomine dicitur Agger, deinde ex lacu Eptabolo sub montes desertos subterfluens per meridiana loca manat et influit in Paludem quae appellatur, circumcingit Meroen, quod est Aethiopum meridianorum regnum, ab hisque paludibus se circumagens per flumina Astansobam et Astoboam et alia plura pervenit per montes ad cataractam ab eoque se praecipitans per septentrionalem pervenit inter Elephantida et Syenen Thebaicosque in Aegyptum campos et ibi Nilus appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION