라틴어 문장 검색

neque enim dissimulabat, nisi principem se stare non posse, nihilque referre ab hoste in acie an in foro sub creditoribus caderet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 1:3)
dissimulant, donec resides Tirynthius heros non tulit, ipse rati invigilans atque integer urbis:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 394:1)
nam et dissimulavimus et, ut opinor, non acerrime adservabimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 16 4:2)
non secus obiectas acies turbamque minorem dissimulat transitque manu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권315)
ille utili moderatione non supplicium cuiusquam poposcit, ac ne dissimulans suspectior foret, paucos incusavit, gnarus civilibus bellis plus militibus quam ducibus licere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장9)
nonnunquam causis quoque minoribus decet eadem simplicitas quae non nullis, sed aliis utitur numeris, dissimulatque eos et tantum communit occultius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 278:1)
uoluit enim uideri non inuito patre sed secreto suadente, palam dissimulante totum hoc gestum;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 8:8)
Quam ille exaudisse dissimulavit et sollemnia pontificii carminis verba concepit gemitu non interrumpente precationem et ad filii sui nomen Iove propitiato.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 72:2)
Sic enim honores suos et famam rerum gestarum extulit verbis ad exstinguendum invidiae crimen tamquam mihi ab infimo quoque periculum sit ne mecum aemuletur, et non ab eo qui, quia super ceteros excellat, quo me quoque niti non dissimulo, me sibi aequari nolit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 648:1)
equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, laudes non adsequi solum velle, sed - bona venia tua dixerim - si possim, etiam exsuperare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 650:2)
ad urbem ita veni ut nemo ullius ordinis homo nomenclatori notus fuerit qui mihi obviam non venerit, praeter eos inimicos quibus id ipsum, se inimicos esse, non liceret aut dissimulare aut negare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 10:1)
remo cum fratre quirinus ivra dabunt] hic dissimulat de parricidio, quod et iungit eos, et quia non Romulum, sed Quirinum appellat, ut non potuerit parricidium facere qui meruerit deus fieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2926)
Admonet adtonitam fidus meminisse Creontis altor et occulto submittere lampada furto, regina Argolicas modo formidata per urbes, votum immane procis spesque augustissima gentis, nocte sub infesta, nullo duce et hoste propinquo, sola per offensus armorum et lubrica tabo gramina, non tenebras, non circumfusa tremiscens concilia umbrarum atque animas sua membra gementes saepe gradu caeco ferrum calcataque tela dissimulat, solusque labor vitasse iacentes, dum funus putat omne suum, visuque sagaci rimatur positos et corpora prona supinat incumbens, queriturque parum lucentibus astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권129)
Quamquam non nulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quae inminent non videant aut ea, quae vident, dissimulent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 30:1)
Quidam vero non dissimulandi auctores, ut Marcus Varro, et ante eum Dionysius ac Mago prodiderunt mularum fetus regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus earum, quam sunt nobis equarum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION