라틴어 문장 검색

Unde cum mare nostrum vi Lunae attollatur ad pedes duodecim, fluidum Lunare vi Terrae attolli deberet ad pedes fere nonaginta.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 53:3)
Nam si ad naturam rerum respexeris, etiam Nestoris et Sattiae brevis est, quae inscribi monumento suo iussit annis se nonaginta novem vixisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 20:2)
censa civium capita centum septendecim milia trecenta undeviginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 265:4)
caesa illo die ad Aquiloniam Samnitium milia viginti trecenti quadraginta, capta tria milia octingenti et septuaginta, signa militaria nonaginta septem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 614:1)
nonaginta milia peditum, duodecim milia equitum Hiberum traduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 227:2)
Sempronius magister equitum dilectu edicto iuniores ab annis septendecim et quosdam praetextatos scribunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 683:2)
senatus ex equestri ordine hominibus centum nonaginta septem suppletus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 8)
atque ex iis qui principio eius belli septemdecim annos nati fuerant neque militaverant omnes aerarios fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 178:2)
cecidere in urbis eius oppugnatione hostium duo milia ferme, Romanorum haud amplius nonaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 44:1)
septemdecim naves ex iis captae sunt, quattuor in alto mersae, cetera fusa ac fugata classis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 51:2)
argenti infecti tulit in aerarium decem quattuor milia pondo septingenta triginta duo et signati bigatorum septendecim milia viginti tres et Oscensis argenti centum undeviginti milia quadringentos undequadraginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 129:1)
vivi capti mille nonaginta duo, equites septingenti viginti unus, tres duces eorum, signa militaria ducenta duodecim, carpenta sexaginta tria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 52:2)
indutias ad id dierum nonaginta dare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 405:3)
vestrum quoque quibus commodum est, Quirites, ite mecum et orate deos ut mei similes principes habeatis, ita, si ab annis septemdecim ad senectutem semper vos aetatem meam honoribus vestris anteistis, ego vestros honores rebus gerendis praecessi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 653:1)
quo duce et auctore nos reliquistis, ab eo ipsi relicti estis, et tantum animorum in dies nobis decrescit ut, ad quem ante annos septemdecim exercitum et classem habentem tribunos plebis aedilemque mittere in Siciliam ausi sumus, qui prenderent eum et Romam reducerent, ad eum privatum ex villa sua extrahendum ad causam dicendam mittere non audeamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 664:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION