라틴어 문장 검색

si scelesti illius est hic, cuius dico, vidulus, haec poterunt novisse:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4136)
Tibi dico, non enim hoc cuilibet dicerem, tibi, inquam, dico, cuius itinera in superna bene novi, tune, cum expertus saepe sis, quam dulce vivat, cum amori corporeo animus moritur, negabis tandem totam hominis vitam posse intrepidam fieri, ut rite sapiens nominetur?
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 3:5)
"Is enim vincit assidue, qui novit omnia temporare,"ut Cassiodorus dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 93:17)
alii hoc a sorore natum volunt, quae dixit nec dulces natos Veneris nec praemia noris?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3278)
ac si diceret, habes aliquid spei, siquidem novit amare, quem diligis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 552)
quomque ingressus essem dicere quid oportuisset, nec vero quicquam novi sed ea quae cotidie omnes, nec tamen illum locum attingerem, quemquam praeterea oportuisse tangi, sed senatum vocari, populum ardentem studio vehementius incitari, totam suscipi rem publicam, exclamat tua familiaris, hoc vero neminem umquam audivi!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 4:3)
neque enim omnes causas novit, et debet posse de omnibus dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 348:1)
ad alia unum paratum adferre possumus, ut causam bene noverimus, alterum ibi sumere, ut dicentem adversarium diligenter audiamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 163:2)
Hoc si dicas, aliquod arboris ac sati bonum novimus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 11:1)
novimus autem eundem esse Apollinem, unde dicit 'tuus iam regnat Apollo'. dixit etiam, finitis omnibus saeculis rursus eadem innovari:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 42)
Ex his octo ventis alii quattuor ventos detrahunt atque id facere se dicunt Homero auctore, qui solos quattuor ventos noverit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 17:1)
His cognitis etiamnum quaedam alia noscenda ad omnia vulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장103)
His cognitis etiamnum quaedam alia noscenda ad omnia uulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:1)
male autem sentiunt qui distingunt 'scire Helenum', cum legerimus in Lucano venit aetas omnis in unam congeriem miserumque premunt tot saecula pectus (5.177), item alibi nec tantum prodere vati quantum scire licet (5.176). et adeo repletus numine novit omnia sacerdos, ut refrenetur ad certa dicenda:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3793)
norat eundem Fabricius, norat Coruncanius, qui cum ex sua vita tum ex eius quem dico Deci facto iudicabant esse profecto aliquid natura pulchrum atque praeclarum, quod sua sponte expeteretur quodque spreta et contempta voluptate optimus quisque sequeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 56:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION