라틴어 문장 검색

Ergo, de Antichristo scire uolentes, primo notabitis, quare sic uocatus sit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:8)
Non autem quod dico ex proprio sensu excogito uel fingo, [at] in libris diligenter relegendo hec omnia scripta inuenio.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:16)
qui quod illi de Pylade et Oreste pro magno miraculo dicunt vel fingunt, parati erant pro invicem mori.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:4)
nec laudantem alter alterum adulationis notet vel arguat?
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:3)
ne forte amicitiae nimium avidus, eius que similitudine deceptus, falsam pro vera, fictam pro solida, pro spiritali carnalem recipiat.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:29)
In amicitia quippe nihil inhonestum est, nihil fictum, nihil simulatum, et quidquid est, id sanctum et voluntarium et verum est.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:39)
Delegans uultus in eam mentisque latebras, In uultu uelud in speculo chorus iste sororum Conspicit, attendit, discit, notat atque docetur Quicquid carta tenet, quicquid mens concipit, audet Lingua loqui tantamque bibit sine fine sophiam, Quid manus artificis, pictoris gracia, fabri Dextera, scultoris solers industria possit:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 20:4)
Quidue sibi proprium deffendit littera quidue Sillaba, quid proprii iuris sibi dictio seruat, Quid proprie proprium nomen sibi vendicat, aut quid Appropriat uerbum sibi, quid pronomen adoptat, Quid relique partes proprio sibi iure reseruant, Quid nomen proprie designat, quid peregrine Insinuat, quid uerba notant, pronomina signant;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:28)
Cum subiecta notent, cur sic pronomina forme Dedignantur opem, cur demonstracio sola Subueniat formeque uicem compenset in illis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:29)
Qualiter in partem faciens assertio nostram Argumenta notat, probat, exprimit, astruit, infert;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:17)
Illic multiplici presignit carmina flore Sermonisque notas Ennodius effricat omnes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:3)
Quintilianus adest quadam sub imagine ueri Causarum uelans umbras, litesque nouellas Fingit et in litem cogit sine lite uenire.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:4)
pugnas manus altera monstrat, Agmina disponit numerorum, prelia fingit, Indicat insultus uarios numerosque rebelles, Tandem subtili concludit bella triumpho.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:10)
Nunc enarmonice resonat, nunc tristia fingens Ditonico cantu luget, nunc cromate ludit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:13)
Cur uolucris celeri pennarum remige tuta, Plumas in remos, alas in carbasa fingens, Transmeat aerium pelagus quasi nauis ymago Et sine naufragio talem pertransit abyssum Tuta, nec in tali pelago timet illa Caribdim.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION