라틴어 문장 검색

Neque vero nescio, qua te nunc dicas conpede praepediri.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:3)
ille tamen qualis rediit Salamine relicta, in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos, ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X76)
Curius parvo quae legerat horto ipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nunc squalidus in magna fastidit compede fossor, qui meminit calidae sapiat quid vulva popinae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI29)
"agitaram, an cotem illam secare novacula possem"
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 45:4)
Hic enim victos et apud Hennam novissime obsessos cum fame quasi pestilentia consumpsisset, reliquias latronum compedibus, catenis crucibusque punivit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 8:1)
Cur autem Saturnus ipse in compedibus visatur, Verrius Flaccus causam se ignorare dicit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 5:1)
Hoc salamandra notet vel saeva novacula nudet, Ut digna speculo fiat imago tua.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXVI4)
Has cum gemina compede dedicat catenas, Saturne, tibi Zoilus, anulos priores.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXIX1)
Nulla catenatis pila est praecincta lagonis, Nec praetor medio cogitur ire luto, Stringitur in densa nec caeca novacula turba, Occupat aut totas nigra popina vias.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXI3)
Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare, Propter quae vulgus crassaque turba rogat, Ut Setina meos consumat glaeba ligones Et sonet innumera compede Tuscus ager;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII1)
Non ansae veterum Corinthiorum, Nec crus compede lubricum decenni, Nec ruptae recutita colla mulae, Nec quae Flaminiam secant salebrae, Nec qui litoribus nitent lapilli, Nec Tusca ligo vinea politus, Nec pallens toga mortui tribulis, Nec pigri rota quassa mulionis, Nec rasum cavea latus visontis, Nec dens iam senior ferocis apri.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVII2)
Quid si me tonsor, cum stricta novacula supra est, Tunc libertatem divitiasque roget?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVIII4)
Sed fuerit curva cum tuta novacula theca, Frangam tonsori crura manusque simul.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVIII8)
ob quam rem anno integro in compedibus fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3922)
circaevmque ivgum circa hunc tractum Campaniae colebatur puer Iuppiter, qui Anxyrus dicebatur, quasi ἄνευ ξυροῦ, id est sine novacula, quia barbam numquam rasisset, et Iuno virgo, quae Feronia dicebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7991)

SEARCH

MENU NAVIGATION