라틴어 문장 검색

TRAIANUS PLINIO Amisenos, quorum libellum epistulae tuae iunxeras, si legibus istorum, quibus beneficio foederis utuntur, concessum est eranum habere, possumus quo minus habeant non impedire, eo facilius si tali collatione non ad turbas et ad illicitos coetus, sed ad sustinendam tenuiorum inopiam utuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 931)
Laudabile est studium internationalium institutionum civiliumque societatis institutorum, quae populos concitant atque scienter cooperantur, etiam coercitionis legitimis adhibitis instrumentis, ut omne regimen proprium et non transmittendum officium gerat loca servandi aeque ac naturales opes propriae Nationis, illicitis locorum exterarumque Nationum repulsis emolumentis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 51:6)
illicita amantur, excidit quicquid licet.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:14)
pergit furoris socius, haud illum timor pudorque tenuit - stupra et illicitos toros Acheronte in imo quaerit Hippolyti pater.
(세네카, 파이드라 2:3)
noxia Alexandria, dolis aptissima tellus, et totiens nostro Memphi cruenta malo, tris ubi Pompeio detraxit harena triumphos-- tollet nulla dies hanc tibi, Roma, notam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1114)
quam tu adhuc iuvenis inter hostiles conspicatus catervas, atque illic in acie contrariae partis adamatam, nil per obstantes repulsus proeliatores, desiderii brachio vincente rapuisti, philosophiam scilicet, quae violenter e numero sacrilegarum artium exempta raso capillo superfluae religionis ac supercilio scientiae saecularis amputatisque pervetustarum vestium rugis, id est tristis dialecticae flexibus falsa morum et illicita velantibus, mystico amplexu iam defaecata tecum membra coniunxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 12:2)
nam quod ad Euboeam Boeotosque et Thessalos attinet, cui dubium est quin, ut quibus nullae suae vires sint, praesentibus adulando semper, quem metum in consilio habeant, eodem ad impetrandam veniam utantur, simul ac Romanum exercitum in Graecia viderint, ad consuetum imperium se avertant, nec iis noxiae futurum sit, quod, cum Romani procul abessent, vim tuam praesentis exercitusque tui experiri noluerint ?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 74:1)
Megaronides Amicum castigare ob meritam noxiam immoene est facinus, verum in aetate utile et conducibile.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 11)
nam ego amicum hodie meum concastigabo pro commerita noxia, invitus, ni id me invitet ut faciam fides.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 12)

SEARCH

MENU NAVIGATION