라틴어 문장 검색

Et quem dierum lene fluentium Delectat ordo, vitaque mutuis Felix amicis, gaudiisque Innocuis bene temperata.
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 5:2)
Quem, non surreptis coeli de fornice flammis, Innocua melior fabricaverat arte Prometheus.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 1:2)
Ille tuas, Gulielme, acies, et tristia bella, Pugnasque innocua dudum sub imagine lusit.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:1)
quae nudis funera pullis Intulit, heu!
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 9:5)
Irati innocuas securus numinis iras Aspicit, impavidosque in judice figit ocellos.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 9:7)
quorum nobis nuda sint omnia, quibus omnia nostra pandamus secreta;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:14)
Nihil inter nos simulatum, fucatum nihil, nihil inhoneste blandum, nihil indecenter durum, circuitus nullus, nullus angulus, sed omnia nuda et aperta;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:9)
Vallat eam macies, macie uallata profunde Suisidet et nudis cutis ossibus arida nubit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:4)
Extramundanus orbis mundique beata Porcio, munda magis quam mundus, purior ipso Puro, lucidior claro, fulgencior auro, Que blando splendore micat, que fulgurat igne Innocuo, feruore carens, fulgoris habundans, Blandicias splendoris habens, feruoris haborrens Nequiciam, splendore fouet nec uerberat estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:7)
Sed teli supplere uolens Infamia lapsum, Succurrit telo, nudo mucrone, sed ictum Excipit a galea medius Fauor, ensis ab ictu Decidit et comitis supplet male dampna sagite.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:8)
An ignoras, quomodo poetae sine omni palliationis remedio, auditoribus nudam falsitatem prostituunt, ut quadam mellita dulcedine velut incantatas audientium aures inebrient?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:5)
Interius ventrem ciborum locupletant divitiis, exterius in nuda et pura positi paupertate.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:6)
quos armis, vestibus, auro et argento spoliaverunt, et sic nudi et vacui abire permissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:7)
In ipsa denique nocte qua socii nudi et vacui recepti sunt, Walterus emendi vitae necessaria requisivit a principe Bulgarorum et magistratu civitatis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:10)
Quod signiferi illius in virtute sagittariorum fortiter assilientes, Teutonicos in moenibus atrociter resistentes sagittis crudeliter infigunt ac fatigant, quousque ad defensionem ultra stare non valentes, a muro et moenibus immoderato grandine sagittarum retrusi sunt, infra praesidium protectionem a jaculis nudi et angustiati quaerentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION