라틴어 문장 검색

Jam non Caesar, sed nummus est omnia, quia ab individualibus usque ad generalissimam, honores [0464C] singulos tanquam mediator percurrit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:14)
Nummus patriarcha noster est, episcopos et archiepiscopos inthronizat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:15)
Ut loculis varia nummorum fercula donet, Injungit proprio dives jejunia ventri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:13)
Omnis in affectum nummi laxatur avari Divitis affectus, nec enim datur ulla voluptas Menti, qua possit alias deflectere vultum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:19)
Hos colit ipse deos, haec idola ditat honore Divini cultus, et nummis numina donat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:21)
Sic jubar humani sensus male palliat umbra Carnis, fitque nummis ingloria gloria mentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:24)
Si tempus adsit, si locus exigat, Surgat sepultae massa pecuniae, Nummos crumenae funditus evomant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:10)
Tandem, ut plerumque temporis processit, Baldewinus audito consilio suorum, Balduc talentum auri et argenti et ostra pretiosa cum purpura, equos et mulos non modico pretio dignos contulit, et sic praesidium Samusart ab hostili manu et potestate redemit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:6)
Dum haec longo tempore indigentia magis ac magis accresceret, et plurimi prae imminutione necessariarum rerum desperarent, Baldewinus, qui Edessam civitatem vel Rohas dux promotus subjugaverat, plurima talenta auri et argenti fratri suo, duci Godefrido, Roberto Flandrensi, Roberto Northmannorum comiti, Reymundo, caeterisque praepotentibus, per Gerardum, nimium sibi familiarem, misit, ad instaurandam defectionem, quam tales et tam nobiles principes comperit tolerare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 18:2)
Unde quia non parvum talentum debeo illi dare, et hujus rei totum pondus sustineo, unum vobis secreto aperio, qui estis columnae et capitanei exercitus, videlicet ut si vestrae fuerit voluntatis et caeterorum, ubi civitas capta fuerit, in manu mea reddatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:10)
Baldewinus singulis de die in diem in byzantiis auri, in talentis et vasis argenteis dona plurima conferebat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 30:4)
De qua, quantum os cujusque a foramine angusto pellis capere poterat, licet vetus et putrida fuit, aut de foedis sumpta paludibus vel antiquis cisternis, duobus nummis vendebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:6)
Et, ut pro vero aiunt, quibus res patuit, hanc massam grandis talenti et arietis aurei, mortuo Urbano pontifice, Jerusalem detulit ac Boemundum Baldewinumque corrumpens, Godofrido duci arietem et caetera munera contulit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 14:5)
Sed nec sic rege eum audiente, talenta ei trecentorum byzantiorum obtulit in secreto auris suae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 99:5)
mulieres quoque ejus [0599A] captae, et in compedibus positae, ad discutiendum talentum innumerabilis argenti, quod idem sacerdos propter metum Christianorum subterraverat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION