라틴어 문장 검색

scis enim, quod epulum dedi binos denarios.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:19)
Erimus ergo ibi dedicationis die, quem epulo celebrare constitui.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 6:1)
Deliberas mecum quemadmodum pecunia, quam municipibus nostris in epulum obtulisti, post te quoque salva sit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 1:1)
una de multis face nuptiali digna periurum fuit in parentem splendide mendax et in omne virgo nobilis aevum, "surge" quae dixit iuveni marito, "surge, ne longus tibi somnus unde non times detur;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 118)
heredes Staberi summam incidere sepulcro, ni sic fecissent, gladiatorum dare centum damnati populo paria atque epulum arbitrio arri, frumenti quantum metit Africa.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:5)
quia tam gaias esse vocitatas quam gaios etiam ex nuptialibus sacris apparet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 294:4)
Epulum et visceratio et quicquid aliud manu capitur, discedit in partes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 8:4)
Non enim tecta cenationi epulum recepturae parabantur, nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehiculorum ordine vicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro gravia penderent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 9:2)
revolvit animus virginis thalamos meae quos ille dignos Pelopia fecit domo, cum stetit ad aras ore sacrifico pater quam nuptialis!
(세네카, 아가멤논 4:3)
Inter nuptiales fescenninos in crucem generi nostri iocabantur Miserrimum egisse me diem memini quo seruire coepit respublica, miserrimum egisse me diem memini quo in exilium fugimus:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 12:6)
nemo se stabularii aut cauponis hospitem iudicat nec convivam dantis epulum, ubi dici potest :
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 86:3)
Vmbrae Creontis et penates Labdaci et nuptiales impii Oedipodae faces, nunc solita nostro fata coniugio date.
(세네카, Hercules Furens 7:21)
me nuptiali victimam feriat die infestus, Iolen dum supra exanimem ruam.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:7)
rediere regna, rapta virginitas redit, o placida tandem numina, o festum diem, o nuptialem!
(세네카, 메데아 15:3)
postridie iussit Augustus ut epulo suo circensibus ludis interessemus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION