라틴어 문장 검색

Itaque in circumeundo exercitu animadvertit hostes circa vallum trepidare atque ultro citroque pavidos concursare et modo se intra portas recipere, modo inconstanter immoderateque prodire.
(카이사르, 아프리카 전기 82:1)
Quo ut ventum est, paucis defendentibus munitionem, nostris contra militibus acerrime pugnantibus, diverso clamore et proelio perterriti Alexandrini trepidantes in omnis partis castrorum discurrere coeperunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 31:2)
Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare et concursare cohortesque disponere, haec tamen ipsa timide atque ut eum omnia deficere viderentur; quod plerumque eis accidere consuevit, qui in ipso negotio consilium capere coguntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 33장1)
Totis trepidatur castris, atque alius ex alio causam tumultus quaerit; neque quo signa ferantur neque quam in partem quisque conveniat provident.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 37장6)
nutant ad mutua palmae foedera, populeo suspirat populus ictu et platani platanis alnoque adsibilat alnus.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:39)
cum pondere iudex vergit, et in geminas nutat provincia lances.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:122)
sic iuvenis nutante fide veterique reducta paelice defletam linquit amica domum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:14)
bacchatus per operta tremor Calchedona movit, pronus et in geminas nutavit Bosphorus urbes.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:19)
Emicat extemplo cunctis trepidantibus audax crassa mole Leo, quem vix Cyclopia solum aequatura fames, quem non ieiuna Celaeno vinceret;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:221)
iam nuptae trepidat sollicitus pudor, iam produnt lacrimas flammea simplices.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:2)
sic cum praecipites artem vicere procellae adsiduoque gemens undarum verbere nutat descensura ratis, caeca sub nocte vocati naufraga Ledaei sustentant vela Lacones.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:140)
quaslibet ad partes animus nutaverit anceps, transfundit secum Libyam refluumque malignus commodat imperium.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:182)
haec" inquit "syllaba nutat";
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In podagrum qui carmina sua non stare dicebat5)
ceu lassa procellis ardua Caucasio nutat de culmine pinus seram ponderibus pronis tractura ruinam;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix12)
omina non audet genetrix tam magna fateri successusque suos arcani conscia voti spe trepidante tegit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae48)

SEARCH

MENU NAVIGATION