라틴어 문장 검색

Attamen satis in arcto res eius erant, et omnia ad insultum aggressoribus erant parata.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:4)
Quinetiam praesidium militum fortissimorum magno numero in eo collocaverat, magis quam pro castri magnitudines, expectans potius insultum acrem quam obsidionem longam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 4:4)
Quamobrem admotis scalis ad muros in diversis locis simul insultum fecit in unam ex portis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:10)
CORNIBVS attingens superos et uiribus ingens Ceruus, oberrando per rura, furebat ouando.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:1)
Sed uenatoris non inmemor ille furoris, Insiluisse datur frutices, ut se tueatur, Sospes et intactus siluae munimine factus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:11)
Et vidit Matthathias et zelatus est, et contremuerunt renes eius; et attulit iram secundum iudicium et insiliens trucidavit eum super aram.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장24)
Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito; et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장23)
Reperti sunt complures nostri qui in phalanga insilirent et scuta manibus revellerent et desuper vulnerarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 52장5)
effossis nec pallidus Astur oberrat montibus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae40)
vitales utrimque duas, quas mitis oberrat temperies habitanda viris;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:146)
sic fatus campo insiluit lateque fugatas hinc Stilicho turmas, illinc Gradivus agebat et clipeis et mole pares;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:181)
magna quidem per rura lues, sed maior oberrat intra tecta timor.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:46)
non insidiator oberrat facturus quemcumque reum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:54)
Nox per diversa inquies, cum barbari festis epulis, laeto cantu aut truci sonore subiecta vallium ac resultantis saltus complerent, apud Romanos invalidi ignes, interruptae voces, atque ipsi passim adiacerent vallo, oberrarent tentoriis, insomnes magis quam pervigiles.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장1)
praeterea Thessalos equites, qui feros tauros per spatia circi agunt insiliuntque defessos et ad terram cornibus detrahunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION