라틴어 문장 검색

nec prorsum vitam ducendo demimus hilum tempore de mortis nec delibare valemus, quo minus esse diu possimus forte perempti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 29:7)
quae nisi respuis ex animo longeque remittis dis indigna putare alienaque pacis eorum, delibata deum per te tibi numina sancta saepe oberunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:7)
proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol umoris parvam delibet ab aequore partem, largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:9)
Nec tenerae salices atque herbae rore virentes Fluminaque ulla queunt summis labentia ripis Oblectare animum subitamque avertere curam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 6:4)
ipse diminutive oscula dixit minores et teneros vultus summaque per galeam delibans oscula fatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2567)
libato delibato.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7371)
aethera mulcebant oblectabant, lenibant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 341)
vel quod ibi virginitas Callistonis delibat sit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 573)
"sacra certamina, praecerptos cibos et delibatos altaribus potus abhorretis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:14)
"Quod vero sacrificiorum reliquias et pocula delibata contemnimus, non confessio timoris est, sed verae libertatis adsertio."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:1)
additur orator Cornelius suaviloquenti ore Cethegus Marcus Tuditano conlega Marci filius - et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima - is dictust ollis popularibus olim, qui tum vivebant homines atque aevum agitabant, flos delibatus populi - probe vero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 1:2)
C. Canius, eques Romanus, nec infacetus et satis litteratus, cum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non negotiandi causa contulisset, dictitabat se hortulos aliquos emere velle, quo invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 73:2)
Cum eis me, ut dixi, oblecto, qui res gestas aut orationes scripserunt suas aut qui ita loquuntur, ut videantur voluisse esse nobis, qui non sumus eruditissimi, familiares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 61:4)
haec enim nostra oratio multitudinis est auribus accommodanda, ad oblectandos animos, ad impellendos, ad ea probanda, quae non aurificis statera, sed populari quadam trutina examinantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 159:3)
et reliquos sensus voluptates oblectant dispares, ut sit difficile iudicium excellentis maxime suavitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 25:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION