라틴어 문장 검색

frustra cerno te tendere contra ad illud respondit 'nec nos obniti contra, nec tendere tantum sufficimus'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 273)
salignas umbonum crates ut dicit Sallustius de Lucanis qui de vimine facta scuta coriis tegebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6321)
obnixus conisus, conabundus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7221)
ivbae capiti pro 'quae in capite sunt'. umbo id est scutum, nam a parte totum significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 8071)
obnixa omnia contra mare mari, nubes nubibus, venti ventis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3591)
legitur et 'obnixi', ut referatur ad ventos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3592)
umbo scutum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8841)
qui enim scripserunt de arte militari dicunt summum genus esse dimicandi, quotiens calcato umbone adversarii se in hostilem clipeum erigit miles et ita contra stantis vulnerat terga.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2843)
Persius "nequiquam fundo suspiret nummus in imo", item Vergilius "et summo clipei nequiquam umbone pependit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4036)
versaque in obnixos 'versa' infesta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2221)
Cum primum pavido custos mihi purpura cessit bullaque subcinctis Laribus donata pependit, cum blandi comites totaque impune Subura permisit sparsisse oculos iam candidus umbo, cumque iter ambiguum est et vitae nescius error diducit trepidas ramosa in compita mentes, me tibi supposui.
(페르시우스, 풍자, satire 511)
haeret detritus laevae Mavortius umbo innumerabilibus telis gravis, atque flagranti stipite dextra minax terris incendia portat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:7)
an voluit servare suos luctataque multum religio infestas temptavit pellere turmas Romanis obnixa globis, sed fortior illam virtus luctifico camporum in pulvere fregit?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2180)
sentio quam contra moveat pellacia litem, quo dente obnitens spinosa calumnia pugnet nosque lacessito vocet ad luctamina vero.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1163)
urbs augusta suos vomit effunditque Quirites, una et patricios ambitione pari confundit plebeia phalanx umbonibus aequis discrimen procerum praecipitante fide.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.52)

SEARCH

MENU NAVIGATION