라틴어 문장 검색

Hoc audiente domno Carolo rege, iterum super Saxones cum exercitu irruens et non minorem stragem ex eis fecit et praedam multam conquisivit super Westfalaos;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 60:3)
Et tunc obsidibus receptis et praeda multa adsumpta et per ter stragia Saxonum facta supradictus domnus Carolus rex ad propria reversus est auxiliante Domino in Franciam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 60:5)
Tunc audiens, quod Hrodgaudus Langobardus fraudavit fidem suam et omnia sacramenta rumpens et voluit Italiam rebellare, tunc illis in partibus cum aliquibus Francis domnus Carolus rex iter peragens.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 61:1)
Tunc domnus Carolus rex Italiam ingressus est partibus Foroiulensium pergens.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 63:2)
Hrodgaudus occisus est, et supradictus domnus Carolus rex ad Tarvisium civitatem pascha celebravit, et captas civitates Foroiulem, Tarvisium cum reliquis civitatibus, quae rebellatae fuerant;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 64:1)
Et cum pervenisset domnus Carolus rex Wormatiam, et omnes istas causas audiens, coniunxit synodum ad eandem civitatem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 66:1)
Et Saxones perterriti omnes ad locum, ubi Lippia consurgit, venientes ex omni parte et reddiderunt patriam per wadium omnes manibus eorum et spoponderunt se esse christianos et sub dicione domni Caroli regis et Francorum subdiderunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 66:3)
Et perfecta supradicta castella et disposita per Francos scaras resedentes et ipsa custodientes reversus est domnus Carolus rex in Franciam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 66:5)
Tunc domnus Carolus rex synodum publicum habuit ad Paderbrunnen prima vice.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 777 68:2)
Ibique multitudo Saxonum baptizati sunt et secundum morem illorum omnem ingenuitatem et alodem manibus dulgtum fecerunt, si amplius inmutassent secundum malam consuetudinem eorum, nisi conservarent in omnibus christianitatem vel fidelitatem supradicti domni Caroli regis et filiorum eius vel Francorum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 777 68:6)
Tunc domnus Carolus rex iter peragens partibus Hispaniae per duas vias;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 70:2)
Et cum audissent Saxones, quod domnus Carolus rex et Franci tam longe fuissent partibus Hispaniae, per suasionem supradicti Widochindi vel sociorum eius secundum consuetudinem malam iterum rebellati sunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 71:1)
et nunciatum est hoc domno regi Carolo ad Autosiodorum civitatem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 71:2)
Tunc praedictus domnus rex mittens scaram Franciscam, ut sub velocitate festinaret ad resistendos supradictos Saxones:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 71:3)
Et cum subito audientes de reversione domni Caroli regis et de scara eius, quam misit obviam illis, tunc a Saxonibus dimisso Reno, reversi sunt per Logenehi partibus Saxoniae;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 71:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION